CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De signis antecedentibus terraemotum, per quae probatur causam ejus esse ventum.
Signa autem praecedentia terraemotum per quae probatur causa terraemotus, sunt plura : quorum unum est, quod ventus in superficie terrae ante terraemotum est quietus. Et secundum est, quod aer ante terraemotum proxime futurum est frigidus. Cessatio venti in terrae superficie est ad hoc quod materia ventorum tota fertur in profundum terrae, et quasi nihil ejus exspirat de terra : eo quod cavernae locorum illorum totum in se claudunt vaporem, qui si non inveniret cavernas, pertingeret ad superficiem terrae, et exspiraret, et faceret ventum in superficie terrae. Hoc autem signum sic accipiendum est, quod sit quies a ventis tempore et loco quando et ubi multi venti secundum naturam causantur, tunc enim necesse est quod ideo quiescant, quia clauduntur in terra, et erumpunt aliquando terraemotu : aliter enim signum non esset si essent aliae causae abscissionis ventorum, Unde de hoc dicit Seneca : " Cum terraemotus futurus est, praecedit aeris tranquillitas : et hoc est quia vis spiritus, quae concitare ventos solet, in inferna sede retinetur. Nunc quoque cum terraemotus in Campania fuit, quamvis hyborno tempore et inquieto, per superiores dies aer stetit." Signum istud fallibile est, et ideo subjungit Seneca : " Quid ergo nunquam flante vento terra concussa est ? Admodum raro duo itavere venti, infernalis et superior. Fieri tamen potest : quod si recipimus, constat tunc duos ventos esse, et rem simul gerere, ita ut alter superiorem aerem agitet, alter inferum. "
Frigidus est qui praecedit, praecipue in diluculo. Et est ex tribus causis : quarum una est expulsio aeris frigidi, in quem diu egit noctis frigiditas, et exsufflatio ejus super nos : cujus signum est, quod licet ventus Orientalis sit calidus per naturam loci, ut supra diximus, tamen in mane cum exsufflatio ejus sentitur, est frigida in tantum ut hoc a plebe signum sit vicinae diei et aurorae quando infrigidatur aer et exsufflat frigidum aerem super nos. Secunda autem causa est, quia una de causis eoinprimentibus vaporem in profundo terrae, est frigiditas : et ideo quando est frigiditas, est signum, quod vapor in terra comprimitur et multiplicatur ad materiam venti qui facit terraemotum. Tertia est causa, quia calor interior qui elevat ventum et facit ipsum moveri sub terra, frigus naturale terrae expellit ad superficiem exteriorem terrae, et terra expellit in aerem vicinum : et ita aer infrigidatur ante terraemotum.
Tertium autem signum antecedens terraemotum est, quod in coelo videntur reliquiae nubium nigrarum per longitudinem circa solem multum existentem et strictae, et praecipue tempore vespertino. Hujus autem causa est, quod sol per calorem diurnum aliquid facit evaporare de materia, et parum : et cum hoc sit nigrum, significat quod est valde terrestre et grossum : et cum sit longum et strictum, significat quod est siccum vehementer : et ideo pungitivum et cum violentia motivum : sicut ventositas sicca in ventre aliquando dividit et incidit intestina et corrumpit: et ideo significat hoc terraemotum esse acutum et siccum multum, et in proximo terram esse movendam. Quod autem quidam dicunt istud signum esse ex. hoc, quod vapores elevati super terram reintraverintper flatum in terram, et remansit modicum quid in superficie aeris natans, nullam penitus habet veritatem : quia, sicut optime probat Seneca, ventus qui superficiem aeris transcendit, nullo modo revertitur ad terram ut eam moveat, sed in visceribus terrae generatur : sic et nos probabimus in sequentibus, et ideo dicendum ut ante
diximus.