Ulterius. Videtur quod non debeat fieri in aqua simplici. Quia medicina debet esse infirmis proportionata. Sed nos, quibus medicina baptismi adhibetur, habemus corpus ex elementis mixtum.
Ergo aqua baptismi non debet esse elementum simplex.
Praeterea, sacramenta fluxerunt de latere christi dormientis in cruce. Sed de latere ejus non est probabile fluxisse aquam quae sit purum elementum, cum tale quid in corporibus mixtis non inveniatur. Ergo non debet in aqua simplici baptismus fieri.
Praeterea, pura elementa, secundum philosophos, non sunt in extremis, sed in mediis elementorum: quia in extremis alterant se invicem.
Si ergo oporteret in aqua simplici baptismum fieri, non posset apud nos fieri.
Praeterea, constat quod aqua maris non est simplex aqua, quod ejus amaritudo et salsedo demonstrat, quae ex terrestri mixto contingit. Sed in aqua maris potest fieri baptismus. Ergo non requiritur aqua simplex.
Praeterea, aqua competit baptismo ratione ablutionis. Sed quaedam aqua mixta magis abluit, sicut lixivium et hujusmodi. Ergo magis baptismo competit.
Sed contra est quod mixtum neutrum miscibilium est. Si ergo fiat baptismus in aqua mixta, non fieret in aqua; quod esset contra doctrinam evangelii.