CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De signis quae sunt causa terraemotus . in quo est digrcssio ad declarandum causam signorum quae ponit Callisthenes.
Signum autem terraemotus praecedens ipsum, quod est signum et causa ipsius, est eclipsis solis in conjunctione lunae ad. solem. Hoc tamen signum non signat ipsum nisi cum multis altis signis : et causa ejus est, quia tunc in regione illa ad quam convertitur umbra eclipsis, colligitur lumen solis calefacientis aerem et terram : et ideo incipit ibi frigus in aere intrare in superficie : et illud frigus concludit vaporem subterraneum, et facit ipsum ab exteriori parte terrae reflecti super seipsum : et sic efficitur tumultuans, et terram movens. Cum autem eclipsis solis sit dupliciter, scilicet ad utrumque modum : quorum unus dicitur caput draconis, et alter cauda, scias quod verius signum terraemotus est eclipsis in cauda draconis, quam eclipsis in capite : quia experimentali cognitione compertum est caudam esse frigidiorem capite. Amplius cum multae sunt quantitates eclipsis, scilicet quod sol obscuratur ad tertiam diametri partem, vel mediam, vel duas ternas, vel totam diametrum, est eclipsis verius signum terraemotus quo fuerit major : et minus verum, quo fuit minus obscurata diameter. Adhuc autem cum non ubique sint tenebrae in eclipsi solis, erit eclipsis major causa, sicut diximus in iocis ad quae spissior convertitur umbra, et precipue si. loca illa sunt frigida, sicut sunt climata Septentrionalia.
Si autem quis quaerat, utrum idem sit de eclipsi lunae intelligendum, quae fit ex umbra terrae? Dicendum quod in veritate subtractio luminis lunae aliquid cooperatur ad terraemotum : quia dicit Aristoteles quod luna est secundus sol, et movet lumine solis : attamen raro contingit ex eclipsi lunae, ideo quia luna in natura habet movere vaporem aquae et maris potius quam terrestrem vaporem et terram : solis autem motus fortior est in terra, et ideo eclipsis solis plus operatur ad hoc quam eclipsis lunae. Sunt autem alia signa et causae terraemotus in stellis quae ad astronomicam pertinent facultatem. Callisthenes autem Philosophus praeclarissimus, quem Alexander Macedo in detrimentum suae laudis interfecit, his signis quaedam adjicienda dicit. Narrat enim quod inter alia ostensa quibus praenuntiata est eversio duarum urbium Helices et Buris per terraemotum, duo praecipua fuerunt, columna immensi ignis in aere visa, et Delos insula fortissime mota. Hujus autem causa est, quia columna ignis in aere significabat materiam vaporis calidi terrei multam esse in terra, cujus pars evaserat per aliquem porum : et quia nihil vaporum frigidorum invenitur in aere, sed fuit aer tranquillus, ideo ascendit usque ad regionem aestus, et ideo ibi incensus fuit: quod etiam significabat vaporis majorem partem in terra detineri, et esse calidum exurentem fundamenta civitatum, et ampliantem specum in qua receptus fuit. Delos autem insula vicina movebatur ex redundantia materiae, quae multa fuit ex vicinitate suae positionis ad specum, in qua congregabatur vapor : et ideo significabat, quod in proximo urbes quae super specum fundatae erant, essent subvertendae .