CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De duratione terraemotus, et causa durationis : in quo est digressio declarans spatium terraemotus in loco.
Dicamus autem deinceps de mora et duratione terraemotus. Scientia autem istius accipitur ex dispositione vaporis ex quo accidit terraemotus, et ex dispositione loci in quo accidit. Accidit enim quandoque terraemotus ex vapore magno et forti, et forte moratur per quadraginta dies, in quo excitatur et quiescit : et forte moratur per annum excitatus aliquo tempore, et aliquando quiescens : et aliquando minus aliquando plus moratur. Causa autem longitudinis morae consideratur in spissitudine venti facientis ipsum, et in modo permanentiae venti illius : quia fortasse semper regeneratur materia, et fortasse non regeneratur : et secundum hoc diutius permanet, vel citius transit. Consideratur etiam in dispositione materiae venti, quia forte est calida et acuta, et forte est frigida et hebes et lenta. Et si est calida et acuta, citius transit, et fortius movet et frequentius scindit locum. Si est frigida et lenia, diutius moratur, et movet post aliquot dies, et iterum quiescit sicut febris quartana. Consideratur etiam mora terraemotus per accidens in dispositione loci in quo est: aut enim est valde profundum, aut non longe a terrae superficie. Et siquidem est profundum, tunc quantum ad hoc habet causam quod diutius duret. Si autem est juxta superficiem, nisi aliquid aliud impediat, citius evaporabit. Adhuc autem hoc per simile videre possumus: quia si aqua concludatur in vase spisso, moratur tempore longo antequam resudet ex. ipso. Si autem sit vas tenue, cito resudabit. Amplius consideratur in terraemotu utrum sit in loco solido multum compacto in partibus, vel propter lapidem magnum tegentem, vel propter terrae limositatem in superiori ejus parte : aut sit in loco arenoso et raro. Quia si est in loco compacto, diutius durat, eo quod difficulter erumpit ex ipso. Si autem est in loco raro, citius finitur : terraemotus enim non durat nisi quamdiu materia non est consumpta, aut in toto, aut in parte, aut usque ad quantitatem tam parvam quae se non impellit in terrae concavitatibus.
Similia autem horum duorum quae dicta sunt invenimus : unum quidem in operibus naturae : alterum autem in operibus artis. In operibus naturae quidem invenimus in tempore uno per terrae foramina exire vaporem qui conclusus erat, quem calor solis sub terrae superficie genuerat per diem, et repressus erat frigore noctis : in mane autem quando adjuvatar calore solis, ebullit et scindit locum et educit secum terrestrem substantiam humidam mobilem bene commixtam, et habet figuram quasi domus linearis, eo quod vapor curve exivit et quasi reflexus in se ipsum. In operibus autem artis est quando caemento de calce complanantur muri: tunc enim vapor calore calcis generatus intra corticem muri conclusus erumpit, et facit foramen in exteriori rasura muri ; sed in terraemotu est effectus vaporis magnus, quia, sicut dicit Seneca, licet sit spiritus tenuis,. tamen vi ipsius naturae et magnae partis mundi agit: et ideo magnam terrae infert violentiam. Scias autem quod spatium loci in quo est terraemotus., est differens, et quandoque parvum, et quandoque magnum : impellit enim aliquando domum, aliquando civitatem, aliquando provinciam, sicut dicunt poetae quod Hispaniam divisit ab Africa, et Siciliam ab Apulia, et Ossam montem ab Olympo : et ideo quantitas loci quam movet terraemotus est incerta. Dicit tamen Seneca, quod ultra ducenta milliaria non invenitur terrae-
motus aliquis occupasse spatium loci. Causa autem quod non simul ubique est, sicut patuit in praecedentibus, quia terraemotus est ventus subterraneus impulsus ad locum unum, et expulsus ab alio : et ita non potest ubique simul terra tremere, sed tantum in loco tam stricto in quo ventus possit reflecti super se ipsum, et compulsus locum movere.