CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De effectu terraemotus in movendo locum, in quo est.
Est item aliquando effectus terraemotus in modo diverso movendi terram quam concutit : aliquando enim movet motu agitativo modo ad dextram, modo .ad sinistram : aliquando autem subversivo subvertendo terram, ita quod inferius facit esse superius, et e converso : aliquando autem scissivo, faciendo tantum aperturam unam in ipsa : aliquando autem movet motu perforativo, faciendo plurima foramina non magna in terra : aliquando autem movet motu tremulo, sive motu titubationis, quando exitum naturalem egreditur, et statim redit ad. eumdem : aliquando autem movet motu.
ruinoso, quando superior pars terrae cadit in profundum : aliquando autem movet motu impulsivo, quando superior pars terrae longe repellitur a situ suo et loco : aliquando autem motu vectionis, ut quando superior pars ab inferiori vehitur : aliquando autem movet motu depressionis et elevationis, ut quando superficies terrae modo deprimitur, et modo exaltatur. Ethos omnes motus habet terraemotus : praeter motum quem habet in aqua, et praeter motum quem habet in igne et sulphure, de quibus supra dictum est : et horum omnium volo reddere causas.
Motus enim qui est a dextra in sinistram, qui. est motus agitativus, causatur a vapore non multo et lateribus fortibus speluncae : propter quod accidit quod superior pars pereat de latere in latus, et ibi repercussus vapor redit ad latus, et terra pereat secum. De motu autem subversivo qui convertit inferius terrae superius, et e contra, prius diximus. De motu autem scissivo sciendum. quod causatur a vapore sicco calido, quia scissio est effectus siccitatis : et est simile de ventositate multum sicca et calida, quae aliquando scindit intestina. Motus autem perforativus causatur a vapore disperso, qui non est in spelunca una et terra, quae non est aequaliter superius compacta : quia illa divisibilis est alicubi, et alicubi non divisibilis : et sparsus vapor alicubi dividit eam, et alicubi non dividit. Motus autem tremulus causatur a vapore debili quandoque movente, et quandoque non, qui non per totum potest movere terram : et ideo continuitas loci retrahit terrae superficiem, et vapor extrudit eam aliquantulum : et ideo recedendo tremit a situ naturali et redeundo. Ruinosus autem motus causatur a duabus causis : aut enim fit ab aqua quae corrodit fundamenta superficiei terrae, aut fit ex igne terram subtus comburendo : et quoquo modo fiat, semper cadit superior pars in profundum subtus exesum. M.otus autem impulsivus fit , quando est vapor multum impetuosus, praecipue ex calore : tunc enim longe projicit ea quae impellit: et talis motus quandoque projicit montem, vel partem montis, non directe in vallem, sed ad latus ad locum ad quem dirigitur impetus venti, et cooperit ibi villas quae sunt in valle, et aliquando homines impellit ante se, et aliquos interficit, et alios operit terra, vel lapidibus quos impellit : sicut nuper accidit terraemotus in Sabaudiensi terra, ubi vapor elevans homines ante se, et post montem dejecit super villas et homines ex transverso sitas : et evasit solus ille quem flatus ante casum montis exsufflaverat. Motus autem vectionis accidit quando inferior pars terrae sequitur ipsam : tunc enim vehuntur domus et agri de loco ad locum et homines cum ipsis. Motus autem depressionis et elevationis terrae accidit a multo vapore, et a lateribus fortibus loci : tunc enim elevat superiorem partem loci, et tunc exspirat aliquid de vapore et aliquid residet : et cum iterum generatur vapor, iterum locus elevatur, et sic semper elevatur et deprimitur donec exspiret vapor. Si autem per superiora vapor exspirare non poterit,tunc continue elevatur usquequo scindatur, et tunc egreditur vapor cum pulvere vel cum aqua vel cum igne vel cum sulphure, sicut superius dictum est. Est autem possibile ut ruina terrae vel montium accidat sine vapore ventoso : quia potest esse, quod terra quae innititur in extremitatibus suis aliquibus fulcimentis, et in medio expanditur super foveam, tempore magnae siccitatis scinditur juxta extrema sua per circuitum : et tunc medium ejus cadit in specum quae sub ipsa fuit. Montes autem ruunt duplici de causa sine motu per ventos : quarum una est, quia radices eorum abraduntur aliqua de causa : et tandem quia fundamenta non habent, cadunt in toto vel in parte. Aliquando autem, eo quod multum elevantur, siccantur et in sublimi scinduntur : in quas fixuras ingredientes aquae currentes cum impetu dejiciunt partem scis-
sam a reliqua parte montis : et cadit magna pars vel modica secundum proportionem scissurae illius : et hoc modo cecidit mons magnus in montibus qui sunt inter Tridentum et Veronam civitates, et cecidit in fluvium qui dicitur Athesis, et super ripam ejus oppressit villas et homines ad longitudinem trium vel quatuor leucarum.