CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De effectu terraemotus in insula.
In insulis autem terraemotus triplicem operatur effectum : facit enim aliquando insulas tremere, sicut secundum narrationem Callisthenis,Delos insula tremuit: quod Callisthenes mirum reputavit. Aliquando autem novas insulas quae in se non fuerunt, facit apparere, sicut dicunt Epicurei Philosophi, quod nihil in natura est potentius et nihil acrius spiritu ventoso, sine quo nec illa quidem quae vehementissima sunt, valent. Ignem enim spiritus concitat: aquae, si ventum detrahas, inertes sunt. Tunc demum impetum sumunt, cum illas agit flatus qui potest dissipare magna spatia terrarum, et novos montes subjectos extollere, et insulas non ante visas in medio mari ponere. Therasiam nostrae aetatis insulam spectantibus nautis in Egeo mari natam, quis dubitat quin in lucem spiritus vexent ? Hujus effectus causa est, quod spiritus clausus in loco terrae viscosae, cujus partes non de facili separantur, attollit eam in montem si est in terra, vel insulam si spiritus clausus fuerat sub fundo maris : aliquando autem insulam in uno loco stantem vehit ad alium, vel in toto submergit. Et horum effectuum causa habetur ex praemissis.
Sed miratus Callisthenes insulas etiam tremere, eo quod dicit tribus de causis insulas terraemotui minime esse obnoxias : quarum una est concavitas littoris ex corrosione et alluvione aquarum proveniens, per quas concavitates liber patet exitus spiritui terraemotum facienti. Alia autem causa est, quia sunt in littoribus earum saxa parva propter multas scissuras exitum praebentia vento. Tertia causa est, quia quae sunt frequenter ex terra glutinosa, non de facili habent sub se concavas specus in quas ingrediatur spiritus faciens terraemotum. Sed Callisthenem in hoc dicto suo arguunt duo Philosophi, Pompeius videlicet et Herculaneus, dicentes mari vicina maxime terraemotui esse obnoxia : cujus causa a nobis superius est expedita . Sed adjiciunt his quae dicta sunt hi duo Philosophi, quod omnis ora maris praecipue est montuosa : montes autem vaporosi sunt, et fere omnes sub se specus habentes, in quibus spiritus congregatus facit terraemotum : quod experimentis probatur, quia sic Paphos non semel corruit, sed multoties per terraemotum. Sic nobilis urbs antiquitus Nicopolis huic malo familiaris effecta est, quia continue destruitur per terraemotum. Cyprum autem ambit altum mare, et frequenter agitatur. Tyrus etiam ipsa movetur saepius et diluitur submersa secundum partes . Deceptionis autem causa qua est deceptus Callisthenes, fuit quod licet concava riparum habent a concavitatibus, tamen illis repellitur ventus in fundum insulae per percussuras undarum : et ideo in fundamentis insulae multiplicatus, facit terraemotum. Eadem autem causa est quare repellitur ventus a scissuris petrarum. Tertia vero causa bona est, et concedendum quod illae insulae quae limosae et coiiglutinosae sunt, rarius tremunt, et pauciores habent specus sub fundamentis suis : possunt tamen aliquando tremere et illae, vel altius elevari, si multus sit spiritus sub ipsis : vel etiam submergi, si spiritus elevans eas exspiret ab eis, et remaneat subtus vorago dehiscens, vel removeat eas a loco in quo sunt, et dejiciat ad locum profundiorem.