Ad quartum sic proceditur. Videtur quod immersio sit de necessitate baptismi. Quia per baptismum configuramur sepulturae christi, ut dicitur Rom. 6. Sed hoc non fit per baptismum nisi inquantum immergimur et occultamur in aqua, sicut christus sub terra. Ergo immersio est de necessitate baptismi.
Praeterea, baptismus datur in remedium contra originale peccatum. Sed originale peccatum est in toto corpore. Ergo totum debet immergi.
Praeterea, si aliqua pars sufficeret ut intingeretur, praecipue videretur de membris genitalibus, in quibus praecipue originale manet, et in quibus circumcisio fiebat. Sed ablutio non potest fieri congrue in illis membris, nisi totum corpus immergatur.
Ergo totum corpus debet immergi.
Sed contra est consuetudo in aliquibus ecclesiis, in quibus quandoque per aspersionem et non per immersionem baptismus celebratur.
Praeterea, in baptismo beati Laurentii legitur; quod Romanus ab eo baptizandus urceum aquae attulit, in quo constat quod immergi non poterat.
Ergo immersio non est de necessitate baptismi.