CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio de causa quare in quibusdam climatibus fit frequentius terraemotus, et in quibusdam rarius.
Est autem investigatione dignum quare quaedam regiones vix unquam terraemotum passae sint: quaedam autem frequenter patiantur eumdem. Dicit enim Pindarus aegyptum vix unquam tremuisse: et quando tremuit, parum quassata fuit, et in uno loco tantum, videlicet in Ana civitate, sicut dicit Thucydides. Experimento autem veterum et nostrorum recordatione didicimus rarius fieri terraemotum in septimo climate, et ultra versus Aquilonem : frequentius autem a sexto climate versus Meridiem : cum tamen fortiores venti sunt in climatibus Aquilonaribus quam Meridionalibus, et maria Aquilonaria magis tempestuosa sunt quam Meridionalia, quae ventus in littoribus repercutere deberet ad generationem terraemotus. Scimus etiam, quod in montuosis locis frequentius est magnus terraemotus quam in planis, et in planis frequentius est terraemotus parvus quam in locis montuosis. Causam autem quare aegyptus non frequenter terraemotu vexatur, optime reddit Pindarus : dicit enim aegyptum aliquando coopertam fuisse aquis, et modico solido fundo qui erat in medio, mollem terram et glutinosam paulatim fuisse circumpositam, et ita paulatim crevisse totam aegyptum : et quia molle optime continuatur cum solido, in talibus incrementis non potuit intercipi vacuum intra quod spiritus quatiens aegyptum repercuteret. Terra etiam ipsa limosa et tenax est quae non de facili ab invicem separatur. Et ideo tremere non potest nisi ex magna causa, et circa locum Ante civitatis, quae minus habet limositatis.
Causa autem quare in climatibus Meridionalibus frequentius fit terraemotus, et rarius in climatibus Aquilonaribus. haec est : quia licet sol fervidius in Meridionalibus comburat vaporem in terrae superficie, et plus consumat de ipso quam elevet : tamen quia in concavo terrae agit per medium interjectam, ideo in inferioribus terrae plus elevat quam consumit : et ideo in terra multiplicatur ibi spiritus ad terraemotum faciendum : in Aquilone autem debilis est solis radius et aliarum stellarum, et ideo ubi per medium agit, parum elevat de vapore : et ideo minus ibi fit terraemotus. Est etiam alia causa hujusmodi : quia videlicet major calor Meridionalium climatum continue aliquid educens de partibus terrestribus per evaporationem, continue cavat terram, et concavitates vastas facit in Meridie, in quibus ventus recipitur, qui in se multiplicatus movet frequentius loca Meridionalia . Privatio hujusmodi caloris in climatibus Aquilonaribus causa est oppositi : frigus enim cohaerere facit partes, et non facile separari, et ideo concavitates rarius fieri possunt in Aquilonari parte : et quae sunt, parvae sunt : et ideo ibi rarius fit terraemotus, et quando fit, raro fit magnus. His addi potest, quod in climatibus Meridionalibus
inferiora elementa convertuntur in superiora, propter quam resolutionem in inferioribus factam, necesse est aquam et terram semper vaporibus esse interceptam, qui multiplicati terram quatiunt. In Aquilone autem e converso superiora ad inferiora convertuntur, et ideo vapor extra inferiora est, et recipit ibi terra paulatinam additionem humidi , cujus additio sic conglutinatur duro, quod specus et vacuitas non intercidit, ut dicit Pindarus : et ideo ibi rarius fit terraemotus. Sed quod in locis montuosis frequentius est terraemotus magnus quam in locis planis, causatur ex hoc quod sub montibus sunt cavernae magnae, in quibus plurimus vapor potest congelari : et quia ioca montuosa sunt valde vaporosa, loca autem plana non ita sunt cavernosa, nec ita vaporosa, ideo magnus terraemotus frequentius est in locis montuosis, praecipue quae sunt super littus maris : in planis autem parvus vapor congregatur in parvis foveis, et ille plana loca tremere facit : sed montuosa parvus vapor non movet, tum quia exspirat per cavernas, tum etiam quia montes sunt graves, et non nisi forte vapore concutiuntur. Fuit tamen in plano Lombardiae in pluribus civitatibus terraemotus magnus, et duravit per multum tempus. Sed causa illius fuit, quia illud planum cingitur mari in parte una, et montibus in alia, et tam mare quam montes cooperantur ad terrsrmotum, ut dictum est,