Ulterius. Videtur quod non debet esse trina.
Baptismus enim est tinctio in aqua verbo vitae sanctificata, ut dicit Augustinus.
Sed unus est baptismus. Ergo debet esse una tinctio, sive immersio.
Praeterea, requiritur ad baptismum fides de unitate et de trinitate personarum. Sed trinitas personarum sufficienter exprimitur in forma. Ergo unitas essentiae debet exprimi in unitate immersionis.
Praeterea, baptismus est figura passionis christi. Sed una est passio christi. Ergo una debet esse immersio in baptismo.
Sed contra est quod dionysius dicit, quod debet fieri baptismus tribus immersionibus et elevationibus, ad designandum quod christus in sepulcro jacuit tribus diebus et tribus noctibus.
Praeterea, chrysostomus super joan. 3: fit immersio, ut discas quoniam virtus patris et filii et spiritus sancti omnia haec implet. Idem dicit Hieronymus super Epist. Ad Ephes. 4.