Ulterius. Videtur quod trina immersio sit de necessitate sacramenti. Legitur enim in decretis de consecratione, dist. 6: si quis presbyter vel episcopus semel immergat, et unam immersionem fecerit, deponatur. Hoc autem non esset, nisi trina immersio esset de necessitate sacramenti. Ergo est de necessitate sacramenti.
Praeterea, sicut fides trinitatis exprimitur per nomina trium personarum, ita per tres immersiones, ut ex dictis patet. Sed si non nominarentur tres personae non esset baptismus. Ergo similiter si non trina immersio fiat.
Praeterea, si non trina immersio est de necessitate sacramenti, statim in prima immersione baptismus habet totum effectum suum. Ergo aliae immersiones frustra adderentur, et fit injuria sacramento.
Sed contra est quod ipsa immersio non est de necessitate sacramenti. Ergo multo minus numerus immersionis.
Praeterea, auctoritas Gregorii in littera posita dicit, quod utrumque potest fieri servata ecclesiae consuetudine. Ergo non est de necessitate sacramenti neque una neque trina immersio.