CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Quae tractatus intentio, et qualiter introducitur et ordinatur, et quae differentia nominum.
Quia ergo jam diximus terraemotum et hoc quod est in eo de accidentibus concomitantibus ipsum, sicut est sonus, et diluvium ignis, vel aquae, vel terrae scissio sive subversio, et alia hujusmodi : et diximus quid sit secundum differentiam et modum motus qui est in ipso, et diximus causam ejus veram ex accidentibus: locuti sumus etiam de esse ejus secundum hoc quod fit frequentius in loco aliquo vel in tempore : consequens est ut hic loquamur de tonitruo et coruscatione et vento turbineque, et quae sunt eis similia, sicut est fulmen et coruscatio et hujusmodi Cum enim habitum sit de his quae fiunt de vapore terrestri simplici, tam in simplicibus, quam in mixtis terrae, sicut ventorum natura et terrae- motus, ratio ordinis exposcit ut dicamus de his quae fiunt ex vapore sicco terrestri non simplici, sed immixto, sive incluso in vapore humido, sicut est tonitruum, quod est sonus vaporis sicci egredientis de nube humida : et coruscatio quae est illuminatio vaporis sicci incensi in vapore humido. Quia autem ventus turbinis etiam est ventus de nube egrediens, et ideo in seipsum reflexus, oportet nos etiam loqui hic de vento turbinis. Tangentes autem naturas istarum impressionum, referemus etiam primo opiniones Antiquorum : tunc enim facilius erit colligere verum quando allata fuerint ea in quibus nobis conveniunt, et in quibus a nobis diversificantur. Oportet autem scire quod tria sunt absque vento turbinis , quorum causas quaeremus, fulguratio, fulmen, et tonitruum.
Est autem fulguratio, ut dicit Seneca, quae ostendit ignem, fulmen autem quod emittit. Propter quod Antiqui dixerunt theologi Athalus, et ante eum Cecina, quod fulguratio est Jovis comminatio, et fulmen est ictus ejus : unde etiam diffinintes fulgurationem dixerunt, quod fulguratio est late ignis explicitus : fulmen autem est coactus ignis, et impetu ja-
ctus. Hujus autem exemplum esse dixerunt. Si quis duabus manibus inter se junctis aquam concipiat, et compressa utrinque palma in modum siphonis exprimat. Eodem enim modo nubium inter se compressarum angustiae spiritum emittunt, et hoc ipso inflammant, ac tormenti modo eliciunt, sicut balistae vel scorpiones tela cum sono emittunt. Quod autem nos tonitrum per tres syllabas scriptum vocamus, Athalus et Cecina patres dixerunt debere dici tonitruum per quatuor syllabas scriptum, eo quod diu sonat : et quod nos dicimus fulgere, media producta, sicut et lucere, illi dixerunt debere dici fulgere, media correpta, eo quod et fulguratio subito dispareat.