CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio improbans dictas opiniones.
Has autem opiniones non refellit Aristoteles, licet infra ostendat insufficientiam earum : unde digressiones oportet facere ad improbationem earum. Quod autem dicit Empedocles fieri ignem ex reflexione ad nubem aquosam, ideo non habet veritatem, quoniam, reflexio ignem ejiciens non fit nisi a solido plano polito, ut probatur in Perspectivis : nubes autem nec solida est, nec plana : et ideo reflexio talis ad ipsam fieri non potest. Constat autem quoniam et si ad aquam fiat reflexio, oportet quod illa contineatur in vase vitreo rotundo : nubes autem et obscura est, et solida non est, nec plana, quia inaequaliter ascendit, et non retinet figuram aliquam, sicut videtur ad sensum, quod accipit figuras animalium et monstrorum. Adhuc autem immobilis non est, ut supra ipsam radius diu stare possit. Non autem elicit ignem nisi diu permanens et a multis planetis ad unum punctum reverberatus radius. Adhuc autem licet solis radius aliquando eliciat ignem, non tamen radii stellarum et lunae : eo quod sunt debiliter incidentes corporibus et cum lumine parvo : et ideo causam non habet quod dicit, quod hoc de nocte faciunt radii stellarum. Quod autem dicit in nube colligi virtutes radiorum solis, verum esse non poterit : nullius enim virtus colligitur et confortatur in eo quod sibi est contrarium : nubes autem aquosa quae jam incipit converti, secundum utramque qualitatem contrariatur igni, scilicet secundum frigidum et humidum : ergo ignis non colligitur et confortatur in nube ex radiis solis. Adhuc si ignis colligitur in nube : tunc quanto diutius colligitur, tanto plus de igne est in nube : sed quanto pius de igne est in nube, tanto nubes est calidior : ergo a primo ad ultimum quanto diutius ignis in nube colligitur, tanto nubes est calidior : sed quanto est calidior nubes, tanto est rarior : et quanto est rarior, tanto est minus conversa ad aquae materiam : ergo a primo ad ultimum quanto plus de igne est in nube, tanto rarior est et minus conversa in aquam pluviae : quod est contra sensum, quia nos videmus in fulgure pluviam, vel in. proximo post fulgura futuram esse pluviam : et hoc nullo modo potest esse nisi aliud subjectum detur igni, et aliud frigori nubem in aquam convertenti. Quod vero dicit de simili
introducto, non habet rationem : non enim inflammatio sola videtur in nube, sed frequenter ictus fulminis : quod nunquam fieret si esset tantum incensio subtilis aquae permixti cum aereo multo.
Quod autem dicit Anaxagoras ridiculosum est, cum probatum sit in libris de Caelo et Mundo caeleste corpus non esse ex. igne, nec recipere ex igne augmentum vel decrementum. Si enim in parte descenderet, possibile esset totum descendere : et tunc cum ipsum sit causa universi et ordinis naturae, oporteret universum diu esse destructum et corrumpi ordinem causarum in tota natura. Per eadem etiam patet, quod non est verum quod dicunt Anaximandrus et Diogenes.