CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans secundum quid alii Philosophi concordant cum sententia eorum.
Praeclarissimi etiam viri in Philosophia omnes concordant cum hac scientia vel in toto vel in parte, quorum nomina et sententias breviter tangere est utile. Dixit ergo Anaximenes, quod spiritus incidens nubibus, tonitrua edit, et dum luctatur, per obstantia et intercisa vadens ipsa ignem fuga accendit. Eodem autem modo dixit Anaximandrus, quod tonitrua sunt nubis ictae sonus : qui ictus, quia inaequalis est, ideo et ipsa tonitrua inaequalia sunt : tonat autem, ut inquit, aliquando in sereno, quia tunc spiritus sive ventus per crassum et siccum aerea prosilit. Sed hoc tamen non habet veritatem, et hoc nos improbabimus. Asserit etiam Anaximandrus, quod quando est debilior ventus qui in sonum valet, et non in ignem, tunc sonat sine fulgure et fulmine. Unde diffiniens fulgurationem et fulmen, dicit fulgurationem esse aeris didiicentis se corruentisque jactationem, languidum ignem, nec exitum aperientem : fulmen autem acrioris densiorisque igniti spiritus cursum.
Alii quidem scrutati posteriores, et praecipue Heraclitus, qui spiritum aereum omnium posuit esse principium, dixerunt quod cum aer in ignem et aquam mutabilis sit, non aliunde accipit causa flammarum: ipse enim se movendo accendit, et condensas compactosque nubium sinus dissipat: et ideo necessario in tam magnorum corporum diruptione vastum et enormem reddit sonum. Illa enim nubium difficulter cedentium pugna, aliquid confert ad concitandum ignem, sicut ferro confert manus ad secandum, cum tamen secare sit ferri proprie. In hanc autem sententiam videntur incidere ea quae tradidit Herodotus Philosophus, qui dicit quod fulguratio videtur esse aeris inflammati velut apud nos incipientium ignium conatus : et prima flamma incerta modo occumbens, et modo resurgens, quae Antiqui fulgere media correpta dicebant. Hujus etiam sententiae est Seneca in Quaestionibus naturalibus, qui dicit quod fulgurat cum repentinumlate lumen emicuit. Id evenit ubi in ignem extenuatis nubibus aer vertitur, nec vires quibus longius prosiliat, invenit. Non enim mirum si aerea aut motus extenuat, aut extenuatio accendit: sic enim liquescit excussa gians funda, et attritu aeris velut igne distillat. Et vocat glandem plumbum modum habens glandis, quod funda projicitur. Et subjungit quod ideo aestate plurima sunt fulmina, quia plurimum est aestas calida. Fulmen autem est quod est majoris virtutis quam fulgur, et cadit in terram : fulmen enim est fulgur intentum. Ergo ubi calidi fumidique natura, quod nihil aliud esse dicit nisi aerem ter-
restrem, in nubes incidit, et diu in illarum sinu voluta est, novissime erumpit: et quia vires non habet, splendor est. At ubi fulgura plus habuere materiae et majore impetu arserunt, non apparent tantum, sed decidunt, et tunc fulmina dicumtur.
Asclepiadotus autem dicit aliter aliis : dicit enim fulgura et tonitrua fieri collisione et excursu quorumdam corporum siccorum in aerem elevatorum, sicut videmus corpora quaedam semper in aere moveri in radio solis venientis per fenestram : haec enim corpora, ut ait, multiplicantur, et se collidunt vi ventorum : et tunc mundando excutiuntur, et collisio facit sonum tonitrui, et in collisione igniuntur, et excutiunt se invicem, et hoc facit fulgur et fulmen. In idem autem incidit sententia Democriti et Leucippi. Per simile autem probat hic Asclepiadotus, et per experimentum. Et simile quidem suum est, quod aetna mons Siciliae abundans multo igne, aliquando ingentem multitudinem arenae urentis cum impetu effundit: quod dicit accidisse propter nimiorum corporum impetum in ventre montis collisorum. Experimenta autem sunt duo : aliquando enim dies fuit obscuratus ex nimio pulvere in acrem rosperso, ita quod populus territus putaverat diem versam fuisse in noctem : et tunc sunt audita plurima tonitrua et visa fulgura et fulmina, quae ut ille dicit, excursu aridorum corporum facta sunt, non nubium, quas, ut ait, verisimile in tanto fervore aeris nullas fuisse. Aliud experimentum est quod legitur in historiis Persarum, quod Rex Cambyses contra Ammonem quemdam tyrannum misit exercitum, quem arena mota vento Australi, et more nivis incidens, primo texit, et tandem obruit. Et tunc dicit fuisse tonitrua et fulmina attritu arenae se confricantis.
Omnes autem dictae positiones et aliae similes eis, reducuntur in tres. Multi enim dicunt, quod materia tonitui fit ex ventis : sed differunt in duobus : dicunt enim, quod cursus ventorum sibi obviantium in aere in ipso suo impulsu facit sonum : et collisio facit ignem eo modo quo duo corpora collisa faciunt ignem, sicut ferrum fricatur ad lapidem : sed materia ventorum citius inflammatur. Quaedam enim corpora habent hoc in natura, quod collisa citius ex eis excutitur ignis quam ex aliis, sicut taxus illisus hederae aptior est ad eiiciendos ignes. Alii autem dicunt quod non fit ex vi ventorum oppositorum, sed potius ex vento incluso in ventre nubis aqueae, sicut supra diximus. Sed ambae positiones consonant in hoc, quod ventus non sit nisi aer impetu motus, et nubes idem quod aer crassus. Tertia autem opinio est Democriti et Leucippi, et Asclepiadoti, quod fit ex corporibus parvis terrestribus concurrentibusin aere. Si autem quaeratur ab omnibus istis Philosophis, quid est quod movet aerem in ventum, et quivi commovet corpora parva in aere ? Dicunt quod id quod omnibus praestat motum, spiritus est aereus et est per se movens et primum movens et nunquam quiescens. Et hujusmodi signa dicunt esse duo, velocitatem motus ejus, et violentiam. Velocitatem probant ex hoc quod defert visibile lumen in momento ad longum spatium, et una vox statim totam urbem implet. Violentiam probant, quia subvertit montem et tecta, et aquam contra naturam cogit ascendere, sicut diximus supra in tractatu de terraemotu. Ex se ergo motus spiritus aereus facit omnia haec, scilicet ventum, \terraemotum, et tonitruum cum fulgure, etc.