Ulterius. Videtur quod fuerit ante passionem institutus: quia dominus tactu carnis suae, vim regenerativam contulit aquis. Sed hoc fuit ante passionem in baptismo suo. Ergo ante passionem fuit institutus.
Praeterea, joan. 3, 5, dixit: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum dei. Sed hoc fuit ante passionem.
Ergo baptismus ante passionem fuit institutus.
Sed contra, causam non praecedit effectus. Sed baptismus habet efficaciam a passione christi. Ergo non debuit ante passionem institui.
Praeterea, baptismus non fuit sine forma sua.
Sed forma fuit instituta post passionem, Matth. Ult..
Ergo et baptismus.