CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans dubia quae contingunt ex dictis Aristotelis.
Redeamus nunc ad dicta Aristotelis, quaerentes et solventes dubia quae contingunt ex dictis ejus. Si enim tonat quando scinditur nubes, et in ipsa scissione micat ignis, simul erunt tonitruum et fulgur. Propter quid ergo ante videntur fulgura quam audiatur tonitruum ? Si enim aer ictus per nubem vehiculum est utriusque sensibilis, scilicet visus et auditus, eo quod defert sonum et splendorem, videbitur aeque cito esse apud aurem sicut apud oculum : et sic aeque cito debere audiri tonitruum, et videri fulgur. Adhuc autem fulgur est vapor incensus, ut superius diximus : vaporem ergo illum per speciem unam oportet fieri, quando visio erit secundum actum : sed in eodem vapore est ictus nubis qui fecit sonum : ergo idem est materia visibilis et audibilis: sed unus et idem motus in uno tempore non est velocior et tardior : ergo ille vapor aeque velociter movetur ad visum et ad auditum : ergo aeque cito accidit audire tonitruum, et videre fulgur : cujus contrarium accipitur per experta de differentia mutationis visus et auditus.
Propter quod dicimus visum esse formaliorem quam sit auditus, et ideo nobiliorem esse visum quam sit auditus. Similiter autem objectum visus est in aere non sicut in materia tantum deferente sive via, sed est in eo sicut in spirituali quod est perspicuum, et secundum esse spirituale et intentionale ipsa forma est visibilis. Sed non est ita de objectis aliorum sensuum : id enim quod est in aere secundum actionem lucis, hoc est visibile, id est, quod lux abstrahit et ponit in aere, hoc est non forma rei, sed intentio formae rei: et ideo aer non est albus, vel niger, vel alia forma informatus, quando in eo est visibile : quia non est in eo nisi secundum intentionem formae, et non secundum esse formae quod habet in materia : et ideo motus ejus per aerem est subito, et non in tempore. Sed sonus secundum suum esse est in aere, et aer est materia ejus : quia verum esse soni non est nisi in aere, licet intentio soni et non esse recipiatur in aere : et ideo motus soni per aerem non est subito, sed successive et in tempore : et ideo perceptio visus in tonitruo est ante perceptionem auditus : et ideo citius videtur fulmen quam audiatur tonitruum, licet secundum esse tonitruum sit ante fulgur : quia tonitruum est in ipsa scissione vel ruptura nubis, et fulgur est illuminatio ignis, quod apparet nubes jam scissa vel rupta. Hujus autem exemplum aptum dant Avicenna et Algazel de muliere lavante pannos eminus ultra fluvium latum : percussura enim quando dat supra pannos, videtur, et non auditur sonus quem dedit nisi post tempus interpositum. Perfecta autem omnium horum declaratio pertinet ad scientiam libri de Sensu et sensato.
Quod autem dicitur, quod idem sit vehiculum splendoris et soni, quod non ci- tius et tardius movetur in eodem motu : dicendum quod aer et vapor non tantum immutant per id quod sunt materia coruscationis, sed etiam per alterationem : quia vapor ipse intensus alterat totum aerem usque ad oculum in momento etiam antequam ipse perveniat ad videntem : et quia forte nunquam pervenit ad eum, eo quod forte ad terram nunquam descendit : sed sonans non ita alterat sed potius generat figuram in materia aeris circumfusi secundum esse materiale soni: quod non potest fieri nisi per spatium temporis : et per hoc patet solutio quaestionis. Diversificatur autem sonus tonitrui secundum diversitatem nubium in spissitudine et qualitate frigoris et caloris secundum diversitatem Iocorum secundum quod altae sunt nubes vel domi.ssae: quia secundum hoc fortius sonant et minus et magis audiuntur : et non tantum in hoc quod tonitruum fit ex raptura nubis, sed etiam in hoc quod tonitruum causatur per extinctionem ignis in nube. Licet autem modo dicendum esset quare coruscatio descendit inferius, cum sit ignis ascendere superius : et quare coruscatio non videtur in sereno, cum tempore sereno aer sit magis calidus quam nubes sunt, etc : tamen differemus ista donec postea disputemus hoc contra eos qui diversa opinati sunt a nobis in sententia dicta de causa tonitrui et fulguris.