Ulterius. Videtur quod statim in sua institutione fuit obligatorium. Quia dicitur joan. 3, 5, quasi in principio institutionis: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum dei; quod obligationem importet. Ergo statim obligatorium fuit.
Praeterea, institutio sacramentorum novae legis est per modum praecepti. Sed praeceptum statim est obligatorium. Ergo institutio baptismi statim obligabat.
Sed contra, ad idem non sunt necessaria duo remedia. Sed ante passionem, jam instituto baptismo, homines obligabantur adhuc ad circumcisionem, quae ad idem ordinatur cum baptismo.
Ergo non obligabantur ad baptismum.