CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio de numero dubitabilium circa sententiam Aristotelis, et de dubitabili primo quod est tetrum simul vel successive elevatur vapor humidus includens, et vapor siccus inclusus in ejus ventre.
Oportet autem nos digressionem facere : eo quod sex dubitabilia sententiam Aristotelis circumstant, quae oportet declarare ut facilior sit doctrina. Est autem primum , utrum simul vel successive ascendant vapor humidus includens et vapor siccus qui inclusus est in ventre ejus. Secundum autem, utrum possibile sit vaporem in vapore concludi, vel sit hoc impossibile. Tertium vero, utrum contingat nubem superius et inferius et in latere scindi aequaliter, vel inferius tantum, sicut videtur supponere Philosophus. Quarto autem quaeremus, utrum contingat vaporem inclusum inflammari et quo modo. Et quinto, utrum vapor inflammatus totus simul exit vel successive. Sexto et ultimo, utrum contingat eum in ventre nubis frequenter agitari. Haec enim omnia supponendo relinquit Aristoteles, vel forte non venit ad nos tota doctrina ejus de coruscatione et tonitruo.
Dicamus ergo primo utrum simul eleventur isti vapores, aut successive. Si enim ea quae non aequaliter sunt facilia ad resolutionem, non aeque cito resolvuntur ab eodem agente, cum aqua facilius resolvatur calore solis quam terra, videbitur citius elevari vapor aquae quam terrae : et ita non aeque cito elevantur duo vapores, videlicet includens et inclusus. Si autem non aeque cito elevantur, tunc videtur quod posterior nunquam consequitur antecedentem, et sic nunquam videtur includi in ipso. Adhuc autem sive simul ascendat, sive non simul, quae est causa quod unus includitur in altero ? Videbitur enim uterque diffundi in aere, et non in altero includi. Adhuc autem si concedatur unus in alio includi, quae esset causa quod magis vapor terreus includitur in vapore aqueo, quam e converso ? non enim est de hoc adhuc aliqua ratio signata. Praeterea manifestum est omnem vaporem calore elevari et calore disgregari : ergo qui amplius calefit, amplius disgregatur : sed ille qui inflammatur,amplius calefit,et ille est vapor siccus : ergo vapor siccus plus disgregatur quam humidus : sed ille qui magis disgregatur, magis natus est includere : et illo qui minus disgregatur,
magis natus est includi : et sic conse
quentius videretur vapor siccus includens vaporem humidum, quam e converso. Haec autem et hujusmodi dubitabilia solvuntur si antecedentia revocentur ad
memoriam. Dico autem quod vapores humidi et sicci et simul et successive possunt elevari, et semper possibile erit includi vaporem siccum in humido et non e converso. Si enim simul eleventur, tunc quia humor aqueus dilatabilis est, quando pervenit ad locum frigoris ubi incipit inspissari in nubem, circumfunditur sicco terrestri, et ideo necesse habet includere siccum terrestre, quod nequaquam est dilatabile sicut humidum aqueum, nec circumfusibile alicui corpori : et ideo ipsum nihil includit, sed includitur ab alio. Si autem non simul ascendunt, sed citius elevetur humidum aqueum et consequatur ipsum siccum terreum, tunc humidum aqueum stabit in loco frigido, et in ipsum ibi penetrabit siccum terreum propter acumen sui caloris, et retinebitur in ipso, sicut nos infra ostendemus : et tunc iterum includetur in ipso, et humidum nubis circumferetur eidem, sicut jam ante diximus. Quod autem hoc sit possibile expresse dicit Posidonius, et probat per experta, sic dicens, quod cum insula in aegaeo mari surgeret, spumabat in loco illo mare aliquamdiu, et fumus magnus in altum ferebatur, qui fumus deinde emittebat ignem, non continue sed per intervalla micantem, more fulminum. Deinde apparuerunt saxa revoluta , et rupes, quae partim illaesae, quas spiritus antequam verteretur, expulerat : partim exesae, et erant in levitatem pumicis conversae, propter calorem et ventum ignitum agentem in ipsis. Novissime apparuit cacumen montis combusti, qui mons continue crevit ascendendo, et dilatando sese donec insulae magnitudinem effecit. Ignem autem super aquam Asclepiad.otus Posidonii auditor et discipulus, dicit ascendisse per ducentos passus in aere, et subito post cum insula stetisset, facta sunt tonitrua magna et fulgura : quod non potuit esse, nisi quod vapor calidus siccus qui insulam elevavit, multum vaporem aqueum in aere invenit : et inclusus fuit in ipso, et fecit tonitruum et ful- gurationes. Non autem puto accedere tonitruum et fulgur si vapor siccus prius ascendat quam humidus : quia tunc liber evolabit in regionem aeris quae dicitur aestus : et ibi faciet columnas et trabes et ignes perpendiculares et alia de quibus in anterioribus hujus scientiae dictum est. Quod autem objicitur, quod facilius resolvitur aqua quam terra, dicendum quod ubi aqua est pura, ibi hoc est verum : sed ubi aqua est in terra mixta, vel terra jam ad vaporandum disposita plus quam aqua, ibi non oportet quod citius evaporet aqua quam terra. Licet enim aqua quantum ad naturam facilius evaporet quam terra, non tamen oportet quod semper hoc in actu ita eveniat propter multas dispositiones diversas quae contingunt aquae et terrae, et qualitercumque eleventur, possibile erit vaporem siccum consequi vaporem humidum propter frigus in aere occurrens vapori humido et detinens ipsum. Quare autem circumfundatur vapor humidus sicco, jam dicta est causa. Quod autem objicit, quod inflammatur vapor siccus et ita disgregatur, dicendum quod non inflammatur nisi prius in nube humida, et ibi agitatus et compressus. Sed si ante inflammaretur quam includeretur, tunc haberet locum objectio : et ideo inflammatio sua non disgregat ipsum nisi jam expulsum de nube : et tunc fit corruscatio. Et haec sufficiant ad solutionem quaesiti.