CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans utrum possibile sit vaporem siccum in humido concludi.
Consequenter quaeritur, utrum possibile sit includi vaporem siccum in humido, vel hoc sit impossibile? cum enim una de conditionibus facile miscibilium sit humidum et subtile, uterque autem vaporum sit subtilis et aliqualiter humidus, videntur isti vapores in aere quando elevantur, misceri, et unus non distinctus includi in altero. Si autem miscentur, tunc reducuntur ad medii naturam, quae neutrum est miscibilium : et ita in vaporibus illis non debet esse actus sive effectus vaporis humidi aquei, nec effectus sicci ferrei, sed ejus quod est ex utroque. Adhuc autem cum elevantur simul, constat quod elevantur in loco ubi dominatur humidum aquae et siccum terrae: haec autem permixta sunt: et ita iterum videtur ex hoc quod isti vapores mixti et non distincti elevantur. Adhuc videtur hoc ex virtute elevantis vaporem utrumque quod semper commixtivum est, ut dicunt Galenus et Avicenna, et facit essentiam unius moveri in essentiam alterius : ergo videtur calidum elevans miscere vapores, et non permittere quod distinctos habeant effectus et operationes. Si autem diceretur propter hoc, quod semper divisi elevarentur vapores, et conveniunt in supremo aeris, et ibi unus intrat in alium , videtur tunc quod perforare debeat siccus vapor humidum duabus de causis : quarum una est sumpta ex parte vaporis sicci, quia est acutus, et quo plus ascendit, plus acuitur : et ideo sicut perforat vaporem humidum in inferiori ejus parte et intrat in ipsum, ita perforare deberet eumdem in superiori ejus parte, et transire per ipsum, et non includi in eo. Alia vero causa est sumpta ex parte vaporis humidi, qui rarior est superius quam inferius, cum subtilius ipsius et rarius magis sit natum ascendere : rarum autem et subtile facilius est ad penetrandum, quam grossum et spissum : cum ergo penetret inferiorem partem, et vadit in vaporem, multo fortius penetrabit superiorem, et evadet per ipsum.
Ad haec autem et his similia omnia dicendum est, quod sive simul, sive divisim eleventur vapores, distincti servan-
tur quando elevantur in aerem. Hoc autem contingit duabus de causis. Una quidem est ex parte materiae, et alia ex parte calidi agentis. Quae autem ex parte materiae, est quia licet in eodem loco elevantur vapor humidus et ferreus, tamen distincti sunt per essentiam : eo quod distincta sunt abinvicem elementum aquae et elementum terrae, a quibus separantur : et hoc probatur per vaporem terreum in profundo elevatum a lumine lunae, qui extrudit mare ad motum influxus et refluxus, qui distinctus secundum essentiam manet, licet sit in ipso mari : et quod de ipso elevatur supra maris superficiem, distinctum est a vapore aqueo cum ipso elevato, sicut dicit Albumazar in libro de intradiectionibus judiciorum Astrorum. Ratio autem quae sumitur ex calore agente est, quia differenter agit calidum in simplex et compositum, ut dicit Avicenna, Calor enim simplex nec inspissat nec subtiliat, sed depurat ipsum ab alieno sibi permixto, si aliquid tale est in ipso. In humidum autem agit dilatando ipsum, et facit ipsum fluere extra seipsum, eo quod trahit humidum aqueum ad formam aeri humidi, cujus est manare extra seipsum, sicut diximus in libro de Generatione et Corruptione. In siccum autem agit extrahendo ipsum humidum quod est in ipso, et ideo vaporem siccum elevatum, extrahendo ipsum humidum, inspissat et constare facit, et humidum vaporem aqueum dilatat circa ipsum, et hoc modo distinguit essentias horum ab invicem. Haec est causa quod in aere nunquam permiscentur nisi raro valde : et ideo rarissime commixta corpora ab aere descendunt. Si autem distincti ascendunt vapores, et unus alium consequitur per modum quem diximus superius, tunc propter diversas operationes calidi in humidum aqueum et siccum terrestre, non commiscentur, sed manent distincti: unde licet conditiones miscibilium sunt humidum et subtile, tamen quia virtus activa in eis operatur contrarium, non oportet quod
misceantur vapor essentialiter humidus et frigidus, et essentialiter siccus et accidentaliter calidus, qui sunt vapor aquae et vapor terrae.
Per hoc etiam patet solutio ad id quod objicitur de vaporibus his simul elevatis. Ad hoc autem quod objicitur de operatione calidi, dicendum quod absque dubio calidum non commiscet operationes nisi commixti : et commixtum est, cujus substantia est ex multis.in specie et materia : sed talia non sunt vapor aquae et vapor terrae, sicut patet ex praedictis. Adhuc autem quod dicunt de perforatione vaporis humidi per siccum, planum est solvere si revocentur ea quae supra de spatiis aeris sunt habita: dictum est enim quod aor supra frigidior est, et ideo nubem quam tangit ibi, magis inspissat: et ideo vapor in ipsum penetrans magis difficiliter penetrat per ipsum quam inferius : hebetatur enim calidum plus in superiora propter majus contrarians frigus quam in inferiora : et ideo non superius ubi maxime abundat frigus, nec in latere ubi abundat plus quam in imo penetrat vapor calidus siccus, sed potius ab imo nubis subintrat, et concluditur in ventre nubis dictis de causis.