Ad tertiam quaestionem dicendum, quod ante passionem nullus obligabatur ad baptismum, quia tunc non erat institutus ad obligandum, sed ad exercitandum; sed post passionem obligatorium fuit, quando circumcisio mortua fuit quantum ad omnes ad quos institutio potuit pervenire.
Et per hoc patet solutio ad objecta. Dominus enim joan. 3, magis praedixit obligationem futuram quam narraret praesentem nec praeceptum obligat antequam sit divulgatum.
Baptismus dicitur corporis tinctio etc.. Sciendum est, quod baptizare in Graeco, idem est quod lavare: a lavando enim duo dicuntur, scilicet lavacrum, quod significat aquam, in qua fit lotio humano artificio praeparatam; alio modo lotio, quae significat usum lavacri.
Baptismus ergo potest significare ipsam aquam, quae dicitur lavacrum; unde dicitur Tit. 3, 5: per lavacrum regenerationis et renovationis spiritus sancti; et potest significare ipsam ablutionem.
Marc. 7, 8: tenentes baptismata hominum, et calicum, et urceorum; idest ablutiones. Et ideo Hugo de sancto victore, definivit baptismum aquam quantum ad primam acceptionem; magister vero ablutionem quantum ad secundam. Sed haec definitio est magis propria quia aqua non significat mundationem, neque causat, nisi secundum quod est abluens.
Unde est haec tanta virtus aquae, ut corpus tangat, et cor abluat, nisi faciente verbo? quid sit ista virtus, et quando sit data; dictum est supra, dist. 1, qu. 1, art. 4, quaestiunc. 2.
Unde nihilominus insinuare videtur verum baptisma dari posse in nomine patris tantum etc..
Hoc est intelligendum in simili casu, sicut apostoli in nomine christi baptizabant; alias magister falsum diceret.
Celebratur autem hoc sacramentum tantum in aqua. Sciendum, quod aqua est materia baptismi, et potest tripliciter considerari. Quia secundum quod consideratur in sua propria natura est quasi materia remota, quia ex naturali proprietate habet aliquam convenientiam ad hoc quod sit baptismi materia ratione similitudinis. Secundum autem quod est instituta ad hoc, accipiens vim regenerativam ex tactu carnis salvatoris, sic est materia quasi disposita. Secundum autem quod consideratur sub forma verborum, est quasi materia jam informata.
Solet autem quaeri, si circumcisio amisit statim vim suam ab institutione baptismi. De hac dictum est prius distinct. 1.
Aditum nobis regni aperuit. Apertio januae non est aliud quam remotio impedimenti quod prohibebat totum humanum genus ab introitu caeli: quod quidem ablatum est per passionem christi, ut dictum est in 3 Lib., dist. 18, qu. 1, art. 6, quaestiunc. 3.