CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans quare ignis potius inferius quam superius scindat nubem.
Relinquitur autem quaerendum, cum vapor siccus igniatur in nube humida, quare potius scindendo nubem irrumpit inferius, quam superius, vel a latere? cum enim conatus ignis sit ad superiora et ibi magis calefiat, videretur debere scindere nubem superius potius quam ab inferiori. Adhuc autem cum nubes augmentum sui ab evaporationibus ab inferius recipiat venientibus, et ubi magis accepit augmentum, ibi magis spissatur, videretur a parte terrae magis esse spissa quam superius, et ita minus penetrabilis est infra quam supra : fulgur ergo supra vel a latere deberet erumpere potius quam inferius.
His autem et similibus non est difficile satisfacere per antedicta, quia jam habitum est quod nubes supra magis est spissa quam inferius et magis quam a latere. Addatur autem his, quod licet ignis contendat ascendere sursum,tamen ignis expulsus movetur ad oppositum sicci contrarii expellentis. Et Aristoteles dicit ita, quod ignis in materia terrea descendit. Addantur ergo haec simul, et dicatur quod ignis in materia gravi terrae et expulsus a frigore quod excellit in sublimi cum violentia magna et velocitate descendit, et ideo inferius potius quam superius vel a latere scindit nubem.