CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans qualiter vapor inclusus in nube inflammat.
Consequenter quaeremus quare vaporem siccum terreum contingat inflammari, quod licet in primo istius scientiae libro jam declaratum sit, tamen quia aliquid differentiae habet, etiam hic quaedam pauca de hoc sunt dicenda. Constat enim quod idem est inflammans et calefaciens, quia calefaciens in ultimo caliditatis suae inflammat et ignit : est autem idem elevans vaporem et calefaciens : erit ergo idem elevans et inflammans : in eo autem quod essentialiter calidum est, efficitur flamina secundum actum duobus modis, scilicet ab extrinseco inllamman- te et a motu coagitativo : et primo quidem modo inflammatur vapor siccus elevatus usque ad aestum in aere, sicut diximus in libro primo hujus scientiae. Secundo autem modo inflammatur vapor in ventre nubis : contrarium enim expellit contrarium : est autem contrarium frigidum calidi : frigus ergo nubis quod causatur ex frigore loci et ex frigore essentiali vaporis aquei, expellit a se calidum vaporis ferrei: quod undique expulsum ab extremitate nubis frigidae conspissatur in seipso, et comprimitur et coagitatur : in qua agitatione flamma excitatur in vapore facillime inflammabili, qui est vapor siccus calidus terreus, sicut supra ostendimus. Est iterum contrarium sicco humido, et ideo expellitur ab ipso : et ideo fugit vapor ferreus inclusus in vaporem humidum aqueum superfluum, et circumfusum : unde ex duobus agitantibus in seipsum agitatus et coagitatus, necesse habet igniri et inflammari et ex impetu scindere nubem in loco ad quem. dirigitur fuga vaporis inclusi et expulsi: propter quod scindendo nubem emicat vapor inclusus et inflammatus.