CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans utrum vapor inflammatus totus expellitur de ventre nubis vel secundum partes.
Est autem adhuc dubitabile, cum vapor ignitus de ventre nubis expellitur, utrum totus simul vel in partes et successive. Si enim totus simul expellitur, tunc videtur nubes quae semel tonavit et fulguravit, non iterum debere tonare et fulgurare. Nos autem hujus videmus contrarium, quoniam unam et eamdem nubem videmus ab una parte hemisphaerii venientem ad nos, cum tonitruo et ful- gure et ultra capita nostra usque ad oppositam partem haemispherii tonat et fulgurat multis vicibus successive. Ratio autem huic Addetur contrarium persuadere : totum enim expellitur quod a frigore superiori agitatur, sed totus vapor simul agitatur a frigore : ergo totus videtur simul expelli. Amplius totus vapor habet contrarium frigidum et humidum : quae autem in duabus qualitatibus contrariantur, maxime expelluntur: ergo totus vapor simul maxime expellitur: et ita nihil de vapore videtur in nube remanere. Amplius id quod agitatur, ignitur : et quod ignitur, percutit nubem : quod autem percutit nubem, scindit eam: et quod scindit nubem, egreditur : ergo a primo id quod agitatur, egreditur : sed totus vapor simul agitatur: ergo totus vapor simul egreditur. Omnia vero haec et similia solvenda sunt dicendo, quod totus vapor siccus simul potest egredi de nube et successive per partes : et totus quidem quando totus aequaliter intus et extra ignitur et expellitur, non totus autem simul quando extra in parte una ignitur, et non intus neque ubique neque est bene adunatus ad simul egrediendum. Aliquando enim est divaricatus vapor : et quando impellitur, partes exteriores igniuntur, et illae paulatim expelluntur: sed partes interiores cohaerent multum, et non igniuntur cito, nec separantur de facili: et hoc est quod humidum continuans vaporem siccum, facit glutinosum et lutosum : illius enim partes cohaerent etiam multum et non de facili separantur: sed pars ignita pulverizatur sicut cinis, et illa excutitur, et postea pars atia, et ita diu tonat quamdiu aliquid est in nube de eo quod potest igniri.
Ad primum ergo quod objicitur, dicendum quod totum a frigore agitatur, sed non aequaliter : quia exterioribus vaporibus terrae vicinius est frigus : et ideo illa magis propellit, et ideo facilius igniuntur et excutiuntur a sublimi nubis ad inferiorem partem. Per idem patet solutio ad sequens.: quia.licet totus vapor
habeat contrarium quoad utramque qualitatem, non tamen illi contrarius est aeque proximus : et ideo non aeque agitatur semper, neque aeque agitabilis : quia aliquae partes ejus magis se continent quam aliae, et ideo facilius expelluntur ignitae : bene enim esse potest, quod aliquando scinditur nubes et manet vapor non expulsus propter conglutinationem partium, quae partes vaporem separari non permittit: et ille vapor frequenter inflammatur. Per haec autem facile patet solutio ad ultimum objectum, quia non necessario aeque agitatur, licet omnes partes ejus agitentur : et si totus agitaretur, non necessario totus vel aliquid ejus expelleretur propter causam quae dicta est.