CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De diversis modis quibus egreditur vapor non ignitus de nube, et qualiter operatur ad guttas magnas.
Resumentes ergo dicamus, quod vapor ferreus quando apparet in aere, ad superficiem aeris elevatus, est ventus : et quando occultatur in ventre terrae, facit terraemotum : et quando coarctatur in ventre nubis, facit tonitruum et coruscationem. Sicut ergo diximus dispositionem venti qui egreditur de nube et facit tonitruum., ita necessarium est ad complementum doctrinae, quod dicamus omnes reliquas operationes venti egredientis de nube, antequam compleamus doctrinam de tonitruo et coruscatione. Diximus enim quod ventus aliquando egreditur de nube non ignitus, nec multum expulsus : ventus enim si de nube paulatim sine magna compulsione egrediatur, non facit tonitruum, praecipue si fit ex vapore subtili non habente condensatas partes ex frigido multum percutiente ipsum, nec ex humido viscoso continuante cum: tunc enim egreditur sine sono, vel cum sisternio parvo valde. Quando autem non ignitur quidem, sed cum exsufflatione magna et forti egreditur, tunc unam partem nubis projicit ad aliam, et facit partes nubis spissari : et ideo cooperatur ad magnas guttas generandas, quae ca- duxit tempore tonitrui antequam veniat pluvia magna. Magnitudo autem illius guttae est secundum proportionem qua ventus impellit unam partem nubis super aliam in hora qua nubes incipit converti in aquam : iste autem effectus venti est cum primo subtile vaporis inclusi in nube separari incipit a grosso glutinoso, et antequam nubes multum inspissetur per frigus : quia tale subtile venti incipit exire de nube et sufflat partes nubis, ita quod inspissantur et convertuntur in magnas guttas valde humidas, ut dictum est. Si autem aliquis de hoc dubitaverit, et objiciat qualiter esse possit, cum ventus est sufflativus qui per hoc ipsum quod flat, detrahere videtur partes nubis, et ita prohibere guttas magnas. Sciat quod iste ventus de quo nunc loquimur, nullus est eorum duodecim ventorum quos supra determinavimus :. sed est ventus egrediens de nube, sicut dictum est : et ille non attingit nubem extra se, sed intra : et ideo interiores partes nubis exsufflat super exteriores, et sic inducit spissitudinem in partibus nubis , et dividit nubem, et egreditur : quia dum pars exsufflata inundat super aliam, necesse habet cedere ab ea quae prius fuit continua sibi, et sic scinditur suaviter nubes, et exit ventus non ignitus.