Ulterius. Videtur quod non bene assignetur quaedam alia definitio magistralis quae talis est: character est distinctio a charactere aeterno impressa animae rationali secundum imaginem, consignans trinitatem creatam trinitati creanti et recreanti; et distinguens a non configuratis secundum statum fidei. Ubi enim est magna differentia, non oportet signa distinctionis dari. Sed infideles a fidelibus maxime differunt et in vita et in ritu. Ergo non oportet quod detur aliquod signum distinctivum.
Praeterea, aut istud signum distinctionis fit propter hominem, aut propter deum, aut propter Angelos. Non propter hominem, quia nec alii homines possunt cognoscere characterem, nec ipsemet qui habet, percipit se habere; signum autem oportet esse notum: nec quo ad deum, qui sine hoc signo scit fideles ab infidelibus discernere; et similiter nec quo ad Angelos. Ergo illud signum distinctionis character non est.
Praeterea, homo non configuratur trinitati nisi per imaginem et similitudinem. Sed prima configuratio est per naturam, secunda per gratiam.
Ergo character nullo modo configurat.
Praeterea, caritas est excellentior virtus quam fides. Sed caritati non ponitur aliquod distinguens signum, nec aliis virtutibus. Ergo nec fidei debet poni.
Praeterea, contrarium distinguit sufficienter a suo contrario. Sed fides infidelitati contraria est.
Ergo sufficienter fideles ab infidelibus distinguit; et ita non oportet quod per characterem distinguantur.