CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De causa quare coruscatio descendit deorsum cum sit ignis, et ignis sit ascendere sursum.
Quia autem jam diximus de ventis non ignitis qui de nubibus egrediuntur, reducamus nunc ad stilum et ventum qui de nubibus ignitis egreditur, et facit tonitruum et coruscationem. Resumentes ergo quaestiones quas supra dimisimus, quarum una est quam tetigimus in altera parte nostri tractatus, quae est de tonitruo. Ista enim pars quae explicata est, fuit de vento sive de sono et igne de nube egrediente : est autem haec quaestio, quare coruscatio descendit inferius cum sit ignea, et de proprietate ignis sit ascendere. Hoc autem licet jam supra sciebatur, causa tamen ejus prout ista quaestio exposcit, ex tribus congregatur, quorum primum est id quod tangit Aristoteles, quod licet per se sit ignis ascendere, tamen non necessario ascendit in materia aliena, sicut in ferro ignito vel titione : sic ergo in coruscatione est vapor terrestris, cujus secundum naturam est descendere : et ideo descendit in illo. Secundum autem est, quod etiam sicut diximus in libro de Generatione et Corru-ptione Inter omnia inanimata ignis nutritur : virtus autem omnis nutriti sequitur naturam et motum materiae ejus ex qua nutritur : et ideo cum materia illa descendit, habet ignis motum descensionis secundum quod sequitur naturam suam, licet non sit ille motus ejus. Tertium autem potissimum quod supra est dictum, quia percutitur et extra projicitur a nube et a frigore loci : et haec est causa,quod descendit cumimpetu : ex. vapore enim calido est qui est siccus igneus coarctans in subtilitate partium suarum quarum una impellitur super aliam, et ita expellitur inferius, et tunc scinditur nubes, et fit sonus, et soni illius quantitas et vehementia est secundum quantitatem impetus quo scinditur nubes expellens vaporem fortis vel debilis : et de differentia horum duorum supra tractatum est. Videbitur autem alicui forte inconveniens quod dicit Aristoteles coruscationem descendere propter materiam, cum materia ejus vaporabilis sit, materia autem vaporabilis calido ascendit, et ita maxime videbitur debere ascendere : et tamen non tantum est calida, sed ignita. Advertendum est materiam coruscationis esse coagitatam expulsione frigoris, et inspissatam, et ideo descendere, licet sit ignita. Et quod sit spissa, indicat calor ignis : quia ignis calorem rubeum non haberet, nisi materia esset inspissata.