CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De diversitate colorum ignis qui apparent in coruscatione, et de diversis ignibus et vapore coruscationis , et de materia coruscationis.
Coruscatio denique aliquando videtur alba, et aliquando citrina, et aliquando subrubea, et aliquando quasi rubicunda, et aliquando fumosa nigra lucens aliquantulum, sicut carbones obscuri igniti. Causa autem caloris albi lucidi tenuis est, quia vapor incensus in nube vehementis est subtilitatis et tenuitatis : et ideo non habet vehementem inflammationem, quia flamma ejus fumus ardens: et talis materia quasi nihil fumat. Nec est talis materia vehementis caloris vel adustionls : quia non adurit nisi quod habet ignem compressum et adunatum : et ideo si aliquando descendit super corpora lignea vel alia, videtur flamma super ea, et tamen non aduruntur : et hoc est ideo, quia illius coruscationis Ignis quasi nullius est virtutis : et ideo etiam corpora super quae cadit, non fumant, quia parum alterat ea talis flamma. Citrina autem coruscatio fit ex vapore minus tenui, in quo flamma magis est parum spissa, et magis aliquantulum humida, et subrubea est spissior magis, et glutinosa subrublcunda, quae est sicut igniti carbones lucidi ex vapore denso bene commixto, et glutinosam habente humiditatem : et hoc est vapor vehementis adustionis omnium eorum super quae cadit, et erumpit cum rumore magni soni, sicut multum aes cadens bulliens de fornace i et ideo iste vapor etiam in aqua magnae pluviae ardet, et incendit civitates, et penetrat usque ad interiora corporum super quae cadit, et forte subito interimit ea. Fumosa autem nigra multum, est terrestris et ignita : et Ideo si fuerit multum ignita humido viscoso, decoquitur inde lapis niger vel rubeus in calore cadens de nube, et scindit trabes, et penetrat muros, et vocatur a vulgo securis tonitrui: et hos lapides videmus oculis nostris. Est autem lapis tenuis vel acutus In parte una, eo quod ad illam partem primo vapor inclinabatur cum deco queretur : omnis autem ille vapor qui non decoquitur in lapidem, sparsus effunditur de nube : et ideo incertum habet motum ex multis moventibus, quorum unum est expellens frigus, et hoc spargit eum pius et minus secundum
quod magis et minus spissus est et magis et minus congiutinosus : quia secundum haec duo magis et minus est divisibilis : alterum autem divaricans ipsum, est id quod occulit ei in acre, scilicet ventus et nubes : et tertium est id quod tangit cum impetu veniens ad .terram : hoc enim extrudit ipsum sicut pila repercutitur projecta ad parietem : et ex hoc quod multi mirantur, quod percutit in locis diversis, et intrans in domum reflectitur per ostium, vel alibi, et comburit corpora lateraliter sibi opposita, super quae non cecidit cum caderet de sublimi. Vapor autem qui fuerit subtilior eo, est divaricabilior et minus periculosus : quia licet cadat super multa, tamen non de facili incendit ea : aliquando autem ita debilis est, quod extinguitur in aere, et non pervenit ad terram nisi alteratio splendoris ejus. Omnes autem istas diversitates intellexit Aristoteles, quando dixit quod quando fumus coruscationis multiplicatur et agitatur, impellit quod est in circuitu ejus, et cum percussione nubis audita, et actio intensionis ejus percipitur per visum, quod judicium est super vaporem illum secundum quod est dispositio materiae ejus in calore, et spissitudine, et cohaerentia partium ejus.