Ad tertium sic proceditur. Videtur quod character sit in essentia animae quasi in subjecto.
Dispositio enim et habitus sunt in eodem subjecto.
Sed character disponit ad habitum gratiae. Cum ergo gratia sit in essentia animae sicut in subjecto, videtur quod etiam character.
Praeterea, nihil est subjectum potentiae animae nisi essentia animae. Sed character, ut dictum est, est quaedam spiritualis potentia. Ergo est in essentia animae sicut in subjecto.
Sed contra, character configurat trinitatem creatam increatae, ut patet ex definitione supra posita.
Sed trinitas increata consistit in potentiis, unitas autem in essentia, ut in 1 Lib., dist. 3, dictum est.
Ergo character non est in essentia animae.