CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans quid virtutis Jupiter habeat in tonando.
Omnes autem antiqui Philosophi Hesiodistae, quorum inseeutores fuerunt Athalus et Caecinna, Deo Iovi tonitruum et fulgur attribuunt, Iovem, ut dicit Seneca, regem universitatis appellantes et patrem, qui Deus dicitur a Platone : sed cum ille omnium rex auctor sit, non magis attribuitur ei tonitruum quam quodlibet aliorum operum naturae. Dicebant autem illi Antiqui, quod species tonitrui sunt tres, scilicet consiliarium, auctoritatis, sive inductorium, et quod dicitur status : et haec divisio augurum fuit antiquorum : dicebant enim quod Iupiter tonat, et hoc fit aut ut prosit, aut ut noceat. Si autem ut prosit, fit tonitruum Iovis, facit hoc ipse per se sine consilio Deorum, et hoc facit dum aliquis tractat de aliquo faciendo, et hoc est consiliarium tonitruum : quia enim Jupiter intonat super illud, est bonum, dummodo non cum terrore veniat sonus. Si autem ut noceat, tonat, hoc fit dupliciter : scilicet aut comminando, aut feriendo. Comminando autem venit tonitruus magno sono improvisus, in quo Jupiter templa coeli aut ut magno concutit sonitu sine fulmine directo, et hoc facit Jupiter advocato consilio duodecim Deorum, ita videlicet quod ipse duodecimus est, ut dicit Ennius, qui sunt Iuno, Vesta, Minerva, Ceres, Diana, Venus, Mars, Mercurius, Jupiter, Neptunus, Vulcanus, Apollo : ostendens in hoc mortalibus, ut dicit Caecinna, quoniam regibus proprium est semper prodesse etiam sine consilio, sed non comminandum est eis nisi cum deliberato consilio:
ista tamen Iovis comminati o sacrificiis vel. differri vel. expiari poterat. Feriendo autem non tonabat Jupiter, nisi tota synodo deorum colestium et terrestrium communicata et celebrata, quia fulmen hoc sacrificiis non poterat expiari : sed et docuit in hoc quod poenae non irrogarentur a regibus nisi multis dictantibus vindictam, et tunc stabiles esse debere in sententia.
Quod autem hoc dictum Antiquorum error sit, omnino patet tali ratione : quaecumque enim causam determinatam et necessariam habent natura, non possunt homines immutare : tonitrua ut patet per habita, causas determinatas habent in natura : ergo non expiatur per homines. Quod autem tunc fiant quando tractatur de consilio vel non, casus est : et ideo non potest esse certa determinatio per illud. A.dhuc autem constat per omnia antedicta, quod ad esse tonitruorum non exigitur, quod vapor terrae sit inclusus in humido agitante et comprimente ipsum frigore loci : non ergo oportet Jovem advocare consilium duodecim deorum contentorum super illo. Adhuc autem consilium est de his quae possunt fieri et non fieri : tonitruum est de his quae necesse est fieri, existente causa sua : ergo frustra Jupiter consiliabatur de illo.
Omissis ergo frivolis augurum verbis et inter se repugnantibus, dicamus quod sapientes Philosophi Jovi qui est una septima stellarum erraticarum, tonare attribuunt, cujus nulla alia est causa, nisi quia Jupiter habet in proprietate elevare ventorum fortium et siccorum materiam,ut supra diximus, praecipue quando fuerit conjunctus in virtute aliqua cum Marte tempore aestivo in signis Aquilonaribus : quia tunc certissime potest praedici, quod multae scintillationes et tonitrua fient in aere : ita etiam periculum futurum sit hominibus propter aeris pestilentiam ex nimia corruptione futura propter vapores incensos pestiferos immixtos aeri : quia Jupiter cum sole elevat eos, et Mars incendendo corrumpit eosdem : et ita fit aer venenosus. Quaecumque autem ab auguribus inventa leguntur, frivola sunt, et absque consideratione physica dicta : nec dignum ut disputetur contra ea quae quasi nulli rationi innituntur, etc.