Ulterius. Videtur quod sit magis in affectiva quam cognitiva. Quia character disponit ad gratiam.
Sed gratia magis respicit affectivam. Ergo et character.
Praeterea, character est ad assimilandum nos deo. Sed per affectum maxime deo appropinquamus, et similes ei efficimur. Ergo character est in affectiva.
Sed contra, characterem dionysius lumini comparat.
Sed lumen magis intellectivae competit quam affectivae. Ergo et character.