CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans species fulgurum.
Species vero fulgurum, ut optime dicit Seneca, sunt tres : quarum prima est fulmen quod terebrat ; secunda, fulmen quod dissipat ; tertia, fulmen quod urit. Fulmen autem quod terebrat, subtilem habet flammam : et ideo per angusta foramina vel poros fuga est ei ob sinceram et puram flammae suae tenuitatem. Fulmen autem quod dissipat, est globatum, et habet commixtam virtutem spiritus coacti et procellosi. Fulmen autem cribrans redit aliquando per foramen per quod ingressum est, vel detruditur ad latus, ubi invenit vacuum : sed secundum ful- men quod dissipat, non redit, nec perforat, sed rumpit ea quae percutit. Tertia autem species fulminis quae urit multum, habet grossi ferrei vaporis, et magis est igneum quam flammeum : et ideo relinquit magnas ignium notas, quae inhaerent percussis.
Sciendum tamen quod licet nullum fulmen venit sine igne, tamen illud proprie dicitur fulmen igneum, quod manifesta relinquit signa ardoris. Quod autem urit et fuscat urendo, tribus modis adurit : aut enim afflando quasi laedit levi injuria, aut comburit, aut etiam accendit : omnia enim ista urunt, sed differenti modo : quodcumque enim combustum est, id utique et ustum est : sed non convertitur : quia quod ustum est levi injuria, non necessario combustum et consumptum in. parte vel in toto : quia potest ignis ussisse aliquid ipso transitu suo, quod non propter hoc combustum est : et potest aliquid esse combustum, quod non sit accensum. : sed non convertitur, quia nihil accensum est, quod non comburatur in toto vel in parte. Haec ergo de tonitruo et fulgure quantum ad naturalem scientiam sufficiunt. Reliqua enim secundum quod haec ad divina quaedam reducuntur, dicenda sunt in scientia de Natura deorum.