Ulterius. Videtur quod christus habuerit characterem. Ipse enim sacerdos fuit secundum ordinem melchisedech, Heb. 7, quod est sacerdotium novi testamenti. Sed tale sacerdotium requirit characterem.
Ergo christus habuit characterem.
Praeterea, nihil quod est perfectionis quantum ad animam, vel dignitatis, christo subtrahendum est. Sed character decorat et nobilitat animam in qua est. Ergo character in christo fuit.
Sed contra, character est regeneratorum, et accipientium aliquid a sacramentis. Sed christus non accepit aliquid a sacramentis, nec renatus est etiam: quia, sicut dicit Augustinus, in Enchir., ipse solus ita potuit nasci, ut non esset ei opus renasci. Ergo non habet characterem.