CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans quae sit tractatus intentio, et quis dicendorum ordo.
Habitis scilicet omnibus impressionibus quae de vaporibus aqueis et terreis generantur , consequenter oportet nos investigare causas illarum impressionum quae ex lumine solis et lunae et quarumdam stellarum reflexionibus super nubes
humidas et terreas apparent in sublimi, sicut sunt circuii circa lunam et stellas et solem apparentes, et sicut est arcus varius qui dicitur iris. Quia autem istae impressiones ut in materia sunt in nubibus, ideo oportet nos tangere primo de nubium diversitate : quia earum diversitas multum facit scire diversitatem illarum impressionum, eo quod in eis omnes figurantur. Postquam autem diversitas nubium fuerit determinata, tangemus de coronis, quae Graece AdminBookmark vocantur, et postea dicemus de iride, et tandem de perpendicularibus virgulis circa solem et lunam depictis, et tunc de pareliis quae sunt similitudines solis et lunae, et dicemus quaedam quae ad libri istius pertinent completionem. Licet autem in lineis mathematicis rectum sit ante circulare, quia rectum est formae unius simplicis, circularis autem linea est duarum formarum, eo quod habet formam convexi et concavi, unam exterius in arcu, et alteram interius circa chordam arcus : tamen quia nos de recto in quantum est rectum non intendimus, nec de circulari in quantum est circulare, sed potius de eo quod rectum et circulare secundum suum esse physicum, scilicet in quantum est circulus vel linea in nube depicta : et quia secundum esse hic circulus completius ostendit corpus solis vel lunae vel stellarum a quo fit talis impressio quam linea, ideo nos de circulo et semicirculo sive portione semicirculo minori primo dicemus, et postea de lineis rectis.
Adhuc autem intelligendum est, quod omnes impressiones de quibus in antecedentibus istius libri diximus, fiunt a stellis secundum hoc quod radii stellarum excitant calorem, et per calorem elevant duplicem vaporem , scilicet aqueum et terrestrem : illae autem de
quibus nunc dicemus impressiones, fiunt a solo lumine superiorum corporum, et non a calore ipsorum in vapore jam elevato et condensato, et nihil differunt a praecedentibus omnibus praeter galaxiam quae non est impressio in elementis, sed potius in coelo facta, sicut supra diximus in primo hujus scientiae libro. Quia ergo istae impressiones fiunt in aere, sunt in vapore jam elevato, aliae autem jam diversificabantur in elevatione ipsius vaporis calidi vel frigidi vel humidi vel sicci, ideo oportuit illas determinare ante istas.