CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De diversitate colorum nubium.
Primum ergo inter ea de quibus dicturi sumus, est de diversitate nubium secundum differentias colorum. Dico ergo quod videmus nubes nigras quandoque : et hoc contingit propter alteram duarum causarum : nigredo enim alia de causa fit vapore terrestri, et alia in vapore humido. Si enim vapor terrestris sit, calor agit in eo extrahendo humidum : et tunc contrahitur et aduritur siccum terrestre, sicut corium expositum igni : et quia contrahitur et exuritur ab eo, lumen non potest penetrare per ipsum, et ideo fit nubes nigra fortis nigredinis : fit autem haec nigredo in. aere inferiori, sicut supra diximus in primo libro de causa impressionis illius, quae dicitur foramina aeris, ex vapore combusto et extracto, hoc solo excepto, quod vapor inferior nunquam fuit inflammatus, et quod nunquam fuit in suprema aeris regione. De illo ergo intelligit Aristoteles quod dicit, quod quandoque agit in nubes calidas operationem vehementem quando constringit eas, et inspissat partes earum : et ideo non recipiunt radium solis intrinsecus sui, et ideo videntur nigrae. Causa autem nigredinis in vapore humido alia est, quia calidum agit in humidum dissolvendo ipsum : et quanto plus dissolvit ipsum, tanto plus efficitur lucidius : et ideo nigredo non potest causari in humido ex calido, sed potius calidum circumstans expellit undique frigus ad nubem humidam, et per frigus illud vapor humidus inspissatur et condensatur in nubem deiisam, quae propter sui densitatem non potest recipere radios solis vel stellarum in interius sui : et ideo remanet nigra, quia nigrum causatur ex privatione luminis ab interioribus perspicui. Si autem sit vapor aqueus subtilis, et habeat in se operationem calidi undique circumfusi, nec frigus aliquod operetur in ipsum, illud recipit in se subtilitatem et disgregationem ex operatione calidi : et ideo radios colestium corporum recipit intrinsecus sui : et ideo fit nubes alba : et si ad terram reprimitur a frigore aliquo, fit inde nebula alba : si autem nubes habeat in se humidum fumosum admixtum aliquantulum terrestri adusto, et recipit radios in se corporum superiorum, fiet rubea nubes quae aliquando habet purpuream rubedinem, radiis inferius venientibus ad humorem nubis in mane, vel in sero : et hoc significat pluviam in eodem die futuram, si fuerit in mane, quia vapor quem sol adducit, significat esse vehementer humidus et jam praeparatus ad conversionem. Si autem habeat nubes quasi super se respersam purpureitatem obscuram valde, et sit nubes universaliter densa : tunc illa rubedo ex partibus terrestribus adustis, quae raro inflammari incipiunt in ventre nubis : ideo tales nubes sunt periculosae et veniunt in aestate, et cum tonitruo parvo, quod est per modum murmuris. Si autem nubes jam sit rorans et convertens se ad aquas quas jam incipit stillare propter frigus convertens eam in aquas, et recipiat in se lumen coeleste : tunc
erit illa nubes viridis coloris, et per hoc patet quod operatio caloris major est in nube rubea quam in alba : quia albam non adurit, sed rubeam, et praecipue quae secundo modo rubea est : et operatio caloris in illa quae tendit ad viriditatem, minor est quam in rubea vel alba, sed tamen major est quam illa quae nigra est ex nigredine causata a frigido condensante nubem, ut patet per ante dicta. Caeteri autem colores nubium supra dicti sunt, et sunt ibi ostensae causae eorum naturarales : et nos in isto tractatu non indigemus pluribus coloribus nubium ad colores coronarum et iridis demonstrandos, etc.