CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans an halon possit esse circulus ad similitudinem corporum coelestium in vapore descriptus.
Dubitabit autem aliquis dicens, quod si halon circulus est descriptus in nube coelesti corpore, omnis autem circulus causatus per impressionem alicujus corporis ad minus aequale est illi, videretur quod circulus in nube descriptus deberet esse aequalis coelesti corpori, quod falsum est, cum multo majus sit coeleste corpus praeter Lunam et Mercurium quam sit terra tota : circulus autem minor sit quam sit unum milliare terrae. Forte aliquis dicet, quod licet coeleste corpus multo sit majus quam circulus in nube descriptus, tamen propter longitudinem minus videtur, cum sol qui maximae est magnitu- cliiiis, monopedalis videtur, et immutat
nubem secundum hoc quod videtur, et non secundum hoc quod est : sed e contra est, quod nullum corpus agit operationem suam secundum hoc quod videtur nobis, sed potius hoc secundum quod est in rerum natura : quia saepe videtur res aliter quam est. Amplius res ab eo quod videtur alicui de ipsa, neque habet operari neque deficere ab operatione : quia si videri haberet operari, oporteret quod opposita operaretur, si a duobus opposita viderentur de re ipsa, quod esse non potest, et sic constat quod operatur secundum quod est, et sic redire inconveniens primum videtur : nullum enim corpus significans formam suam in alio, imprimit formam minorem quam est ipsius corporis, ut prius diximus. Amplius si scientia perspectivorum vera est, radii pyramidaliter egrediuntur de omni corpore luminoso : pyramidis autem basis amplior est circulus quo longius discesserit a primo a quo egreditur et in quo est punctum coni ejus sive summitatis. Ponamus ergo talem pyramidem egredi a luminoso corpore super vaporem, constat quod circulus tangens vaporem multo major est quam circulus descriptus super superficiem sphaerae stellae irradiantis : ergo circulus apparens in nube major deberet esse quam sol vel luna vel alia stella vaporem irradians.
Haec autem et his similia sophismata solvi de facili possunt, si secundum veritatem sciatur motus egressus lucis a corpore luminoso : haec enim pyramidaliter egreditur a quolibet puncto luminosi corporis : sed non est pyramis quae in basi sit circulus, sed basis est superficies circularis luminosa, cujus diameter a cono veniens et per centrum basis transiens fortioris est luminis, et irrumpit vaporem sicut lapis projectus in aquam stantem, ut dictum est : et vapor irruptus retrahit se ad extremum circulariter et illuminatur ibi: et ideo apparet circulus : unde cum pyramis luminis egredientis sit corporalis, cujus basis est superficies, et sit pyramis amplioris circuli qui plus recedit a luminari primo, sitque ubique secabilis pyramis superius et inferius : sed quanto secatur superius, tanto minorem circulum habet basis, et quanto secatur inferius, tanto majorem circulum habet basis pyramis : constat quod non est corpus adeo parvum quod non habeat circulum aliquem in lumine, nec est corpus adeo magnum, quod iterum non habeat circulum in eodem : lumen autem pyramidis descendentis non percipitur nisi in corpore denso aliquantulum : et ideo licet quiddam luminis sit extra circa circulum in nube descriptum, tamen ibi non percipitur propter aeris tenuitatem. Similiter etiam postquam erumpit vaporem circa centrum ipsius, non percipitur lumen in medio vaporis propter eamdem causam : quia videlicet non est ibi vapor spissus, in quo diffundatur lumen, sed aer tenuis per quem transit invisibiliter lumen : unde nihil est dictum, quod luminare ipsum sigillet se in vapore, sicut supponit objectio prima. Et bene concedo quod etiam non sigillat se in quantitate in qua apparet.
Quod autem de pyramide egrediente objicitur, patet esse solutum : quia licet pyramis sit major vapore, tamen circulus infra ambitum basis pyramidis contentus describitur in vapore diffuso, et circumfunditur aliud lumen pyramidis circa circulum illum invisibiliter, sicut jam dictum est. Hujus autem ut facilior sit doctrina, ponemus exemplum absque demonstratione: quia demonstrari non potest absque scientia perspectivorum. Sit ergo luminare, a cujus puncto a exit pyramis, cujus basis est superficies luminis continui a B c d e, et diameter ejus a F : circulus autem vaporis qui solus est visibilis, eo quod diffunditur in eo lumen in substantia densiori quam sit aer, circulus est, et circulus sig. h i k, sicut hic vides in figura depicta. Est autem imaginandum quod infiniti radii egredientes a luminari circa diametrum, perficiunt unum corporale lumen, quod
fit sicut pyramis. Est iterum notandum quod circulus b d e iniaginandus est jacere super terram, super quam erigatur pyramis : et similiter circulus g h i k imaginari debet quasi pendere in lineis super primum, qui imaginatur jacere in terra : quia talis est illuminatio vaporis in aere. Nec mirandum est si in his distribuuntur figurae : quia in omnibus talibus quia dicit naturalis, et propter quid habet dicere perspectivus, etc.
AdminBookmark