CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De his quae significat h alon secundum Aristotelem et Senecam.
Aristoteles autem confuse tradit harum coronarum significationes : dicit enim quod rotunditas ista quae dicitur Arabice alclethi, sive sit in circuitu solis, sive lunae, sive aliarum. Stellarum, significat semper humiditatem, eo quod naturaliter est de vapore humido elevato, et in nubes non inspissato : et ideo quando inspissatur multum in peripheria circuli, et maxime si tendit ad colorem viridem, tunc significat in proximo casum humidarum impressionum, quae sunt plu- via, vel nix, et significat frequentius pluviam : si autem attenuatur peripheria ipsius et dissipatur, significat serenitatem primo, et deinde ventorum exsufflationem : quia tunc in eo quod disparet, significat materiam humidarum impressionum deficere in sublimi : quae cadentes prohiberent ventorum exsufflationem, et ideo quia terra tunc continua est, et quia aliter ab ea elevaretur humidum, et non est fluens humidum in ea, sed deficit humidum tale a superficie ipsius, ideo ventum significat talis effectus coronae post serenitatem : quia in sereno confortatur radius ad elevationem vaporis qui exsufflat in vento : id enim quod resolvit circulum talem, est vapor humidus conversus in aquam :. et ideo est radius ex materia pluviae et nubis : materia autem venti est ex calido vapore et sicco : calido quidem per accidens, ex calore solis, et sicco essentialiter : quae materia cum vapore humido descendente ad terras conservari et multiplicari non poterit. Circulus autem ille qui est vapor humidus, quando in peripheria incipit aggregari et inspissari, incipit etiam denigrati, sicut supra diximus, et tunc signat pro certo adventum pluviae : quando autem aliter deficit non denigratus, ventum significat vel serenitatem. Iste autem circulus continet lunam propter vaporem qui in die ex calore solis est elevatus, et inspissatur frigore noctis, et attrahitur lumine lunae in nocte : apparet autem circa alias stellas, etiamsi non adeo expresse sicut circa luminaria, solem videlicet et lunam, propter debilitatem radiorum aliarum stellarum respectu solis et lunae. Hoc est ergo probabiliter quod dicit Aristoteles de significatione harum coronarum, et est valde confusum.
Scias ergo quod Seneca ordinatius tradit harum impressionum significatum sic : " Hae coronae cum dilapsae sunt aequaliter, et in semetipsis evanuerunt, significatur quies aeris et otium et tranquillitas. Cum autem ad unam partem cesserint, illinc ventus est unde findun-
tur. SI raptae pluribus locis sunt, tempestas fit. Quare id accidat, ex his quae jam exposui, intelligi potest. Nam si facies universa subsedit, apparet temperatum esse aera et sic placidum. Si ab una parte intercisa est, apparet inde aera incumbere : et ideo illa regio ventum dabit. At cum undique conccrpta et lacerata est, manifestum est a pluribus partibus in illam impetum fieri et inquietum aera hinc atque illinc assilire. Itaque ex hac inconstantia coeli tam multa tentantis et undique laborantis, futura tempestas et ventorum apparet praelium. " Licet autem superius diximus istas coronas fieri die et nocte, tamen ut supra diximus, raro fiunt de die : ideo quidam Graecorum dixerunt quod de die non fiunt : sed hos redarguunt historiae experimenta, quae saepe probavimus oculis nostris.