CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans diversa nomina iridis.
Postqum autem diximus circuitum continentem solem et lunam et stellas, et causam quare talis circulus apparet, nunc consequens est ut dicamus iridem et modos colorum ejus. Dicitur autem iris aliquando arcus varius propter diversitatem colorum ejus. Aliquando dicitur arcus daemonis, quia daemon Graece multa significat, ut dicit Commentator super Ethicam : aliquando enim significat intelligentiam, aliquando stellam praeclaram et lucidam : et ideo Hesiodistae Theologi, qui omnia diis attribuunt quae apparent in naturis, praecipue in coelo,
vocabant arcum daemonis, quod est intelligentiae vel sapientiae : et dicebant arcum esse signum clementiae Dei, quia nec igne nec aqua vellet nocere mundo : quia in iride apparet rubeus color, qui est ex humido inflammato, et hoc significat quod non omnino praevalet aqua super ignem, cum ignis aliquid habeat in arcu suae operationis. Apparet etiam ibi viride ex aqueo indigesto, quod significat quod non omnino praevalet ignis super aquam in iride, cum habeat aliquid suae operationis. Hujus etiam aliud signum esse dicunt, quod arcus iridis nunquam apparet nisi in tempore quod in parte est serenum, et in parte humidum : et serenum quidem est ex calido sicco, quod convenit cum virtutibus ignis : humidum autem est ex frigido et humido, quod convenit cum potentiis aquae : et ita cum utrumque operetur ad iridem, constat quod neutrum praevalet alteri. Hoc autem Hesiodistae dicebant esse signum, quod nec inundabit diluvium ignis, nec diluvium aquae per intelligentiam quae sapientia sua gubernat mundum. De diluviis autem aquae et ignis alibi est tractandum : tangitur autem de eis in Timaeo Platonis. Arcum autem daemonis alii dicebant : quia est solis praecipue, qui prae aliis lucet in tantum, ut dicatur sol quasi solus lucens : quia ex lumine solis resultat in aere : et antiqui Pontifices idolorum, arcum qui iris dicitur deae Junoni consecrabant, quia iunonem vim divinam aeris esse dicebant : et his de causis quae dictae sunt, varia sunt nomina de iride apud diversos.