CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio ostendens quid verum et quid falsum sit in dictis Antiquorum,
Resumentes ergo dicta Philosophorum, videamus quid verum et quid falsum sit in eis. Quod ergo concorditer dicunt iridem esse multarum imaginum solis, contradictionis calumniam non habet : quia hoc absque dubio verum est, quod quaelibet gutta rorationis quae paulatim descendit a nube, speculum est solis confuse repraesentans lumen ejus, sicut infra dicemus. Quod autem dicunt iridem esse imaginem solis roscida et concava nube conceptam,non habet veritatem. Si enim in cava nube figuraretur, acciderent inconvenientia tam ex parte idoli, quam ex parte visus : aut enim idolum solis figuraretur in nube concava secundum formam concavitatis nubis, aut secundum modum speculi concavi. Si figuratur ad concavitatem nubis, aut concavum versum est ad solem, et sol directe projicit radium concavum, cujus apertura porrigitur contra solem : aut concavum versum est ad terram a rore nubis, qui paulatim descendit et sub concavo reflectitur imago sursum in nubis concavitatem. . Et siquidem concavum nubis versum est ad solem et sol figurat se in concavo illo, tunc cornua iridis debent
esse versa ad solem, et arcus globositatis versus oppositum situm solis debet recedere a sole : hoc autem modo nunquam visus est arcus figurari. Praeterea tunc cornua arcus semper erunt multo propinquiora aspicientibus arcum quam medietas ejus : quae omnia nunquam in iride sunt visa. Si autem concavum nubis versus terram respicit, tunc arcus resplendet primo in humido rorante sub nube, et repercutitur supra in concavum nubis, sicut si esset speculum convexum sub concavo, et immutaretur concavum ab imagine speculi convexi. Et ex hoc sequuntur duo inconvenientia. Unum quidem, quod arcus debet apparere inversus sicut imago quae recipitur in concavo : si enim quis aspiciat in concavo speculo, imago ejus apparet inversa, arcus autem nunquam apparet inversus. Alterum autem inconveniens est, quod arcus nunquam deberet videri: quia semper inter nos et concavum nubis in quo figuratur iris, est latus nubis unum quod occultat a nobis totum hoc quod apparet in concavo : et sic nunquam videretur iris, quod iterum est falsum. Si autem daretur quod concavum nubis recipit ad modum speculi concavi, tunc sequitur quod prius est dictum, quod scilicet apparebit arcus inversus, quod nunquam videtur. Sequitur nihilominus omne illud inconveniens quod prius dictum est. Manifestum est ergo quod iris non figuratur in concavo nubis. Supponebant tamen hoc pro certo omnes Antiqui, et multi modernorum supponunt hoc, nescientes virtutem speculorum. Posidonius autem singulariter dicit, quod iris est confusum speculum solis in nube concava, dicens quod idolum impressum in speculo concavo, non videtur expresse nisi aspectus sit in diametro veniente a polo per centrum concavi, quod vocat ipse aspectum in axe concavi esse. Si autem a latere dextro vel a sinistro concavi oculus fit aspiciens extra speculum concavum, tunc non videtur nisi confusus color imaginis impressae in speculo concavo : ei ideo di- cit quod aspiciens iridem nunquam existit in axe concavae nubis, sed potius extra nubem in opposito nubis : ideo non videt expressam solis imaginem in nube, sed colores solis confusos qui sunt iris. Hoc autem quod falsum sit, non est difficile probare per ante dicta : licet enim concedatur hoc de speculo concavo quod dicit propter demonstrationes, et hoc probant in scientia de speculis et visu : tamen in nube talis aspectus esse non potest : stans enim extra totum concavum nubis in opposito nubis in tantum quod nubes est aspicienti in Occidente, si aspiciens sit in Oriente, et e converso nubes aspicienti in Oriente, si videns sit in Occidente, non videt nisi latus nubis rotundum ad se versum, et nihil intuetur de concavo nubis : cum ergo spissa sit nubes, aspiciens nihil videt de his quae sunt in nubis concavo : ergo nunquam Addetur arcus si est ibi, ut dicit Posidonius, nec confuse, nec expresse. Si autem fortasse dicat quod videtur per nubem perviam, hoc stare non potest, quia cum omnes nubes pluviosae sint densae, non potest oculus penetrare per ipsam. Adhuc autem et si. detur esse pervia, tunc debent colores iridis videri sicut obiecti subtili panno nigro : quod non est verum, cum expresse et clare videantur saepe. Adhuc autem de natura sphaerae est hoc, quod imagines aliter disponuntur in concavo et aliter in convexo, ut dicitur in perspectivis : quae enim in concavo est conversa ad dextram, in convexo erit conversa ad sinistram, et e converso. Si ergo iris in concavo positus nubis stat recte conversus, debet videri in convexo super quod terminatur radius oculi intuentis : quae omnia sunt contra visum nostrum. Si autem aliquis dicat, propter istam rationem, quod iris depingitur extra supra nubis convexum, et propter convexum nubis apparet arcualis : hoc etiam stare non potest, quia secundum hoc nubes in extremitate suae rotunditatis acciperet formam solis : cum ergo nubes sit rotunda, erit iris totus circulus completus. Adhuc
autem res quae videtur in convexo speculo, apparet in puncto diametraliter opposito rei in se : ergo imago solis videri deberet in puncto sphaerae nubis, quod diametraliter opponitur soli et non in nubis extremitate, Adhuc autem, sicut dicit Euclides, speculum non tantum manifestat imaginem rei, sed etiam distantiam ejus a speculo : quia res quae longe distat a speculo, videtur esse in profundum speculi ad tantam distantiam ad quantam distat a superficie speculi. Si ergo speculum solis est nubes, ut dicit Posidonius, et iris est imago solis confusa in speculo illo, debet nobis apparere in profundo nubis ad tantam distantiam quanta est ab Oriente in Occidentem, eo quod tanta est distantia solis a nube quae est speculum solis in repraesentando iridem : quod falsum est, cum videamus saepe iridem longe ante superficiem nubis in qua apparet. Qui enim sollicite considerant res naturales, experti sunt videri iridem, ita quod quantitas arcus in cornu uno saepe est inter videntem et montem satis vicinum : et eadem videtur inter videntem aliquando esse et arborem satis vicinam, ultra quod spatium longe sunt nubes in quibus etiam resultat. Hoc autem experimur per hoc quod videmus montem vel arborem colorari eisdem coloribus qui sunt in inferiori parte iridis, quando per iridis inferiorem partem videmus montem vel arborem. Contingit autem experiri maxime quando naviganus super maximas aquas fluminum, eo quod super flumina et aquas nubes sunt majoris rorationis, et aer majoris humoris quam alibi, et in rorationibus talibus effigiatur iris, sicut nos inferius ostendemus. Quod autem asserunt veritatem colorum non esse in iride, omnino videtur absurdum : cum enim lux omnium colorum sit hypostasis et substantia formalis, et constituat colores intincta radiis suis in perspicuo denso, constat ibi. verissime esse colores ubi talis lux manifestissime tangitur in perspicuo aeris humidi vel rorationis descendentis. Sic au- tem fiunt colores iridis : et ideo verissimi sunt colores et in tanta arte naturae facti, quod eos ars pictorum ad plenum assimilare non potest, ut supra dictum est. Hoc autem quod dicunt Pythagorici, quod ideo non sunt colores, quia non manent, nullam habet rationem : accidit enim coloribus non diu subsistere propter materiam in qua sunt, quae est in casu, cum depinguntur in ipsa. Si enim esse verum non habet quod non diu permanet, tunc verior homo est qui diutius vivit, quam ille qui statim moritur quando nascitur, quod est absurdum. Si autem ex situ aspicientis causatur color hujusmodi, sicut in collo columbae dicit fieri Democritus, et Nero imperator dicit fieri in collo pavonum : tunc in diversis sitibus videntes iridem, in diversis coloribus debent eum videre, quod est absurdum : unde constat Antiquos in hoc errasse. Erroris autem occasio fuit, quia nesciverunt distinguere inter esse materiale coloris, et esse formale : materiale enim habet esse in qualitatibus subjecti in quo est, sicut nigrum causatur in terrestri ex calido adurente et siccante contrahente poros et superficiem, in humido causatur ex frigido condensaiite substantiam et constringente superficiem, sicut apparet in nube nigra et carbone nigro qui terrestris est. Formale autem esse coloris ex luce est: et ideo in superficie clara porosa in qua multa lux potest diffundi, albedo est, et in superficie contracta obscura, in qua lux intrare non potest, privatio lucis est, quae est nigredo : et de hoc tractandum erit in scientia de Ssnsibus et sensibilibus. Antiqui ergo quia videbant esse materiale debile colorum in iride, asserebant non esse colorem verum : sed dicebant coloris apparentiam ex situ aspicientis et ordine rei visibilis provenire. Non inconvenienter autem opinatus est Euripides poeta esse iridem sagittas Apollinis affixas in superficie camerae Iunonis, in qua serpentem matris suae inimicum abscondit : licet enim in hoc erraverit, quod Apollinem mundi mentem dixerit,
et secutus Orpheum putaverit solem esse Apollinem, eo quod Orpheus a sole mentem et consilia bona dixit influi hominibus : tamen in hoc non erravit quod dixit iridem esse sagittas solis, quia in veritate colores iridis non sunt aliud nisi radii solis humore vaporis vel nubis diversimode tincti, jaculantes vaporem aqueum, quem Euripides serpentem nominavit. Causa supra dicta est. Haec autem sequens sermo demonstrabit.