Ulterius. Videtur quod in sacramento baptismi character non imprimatur. Baptismus enim sanguinis est dignior quam baptismus fluminis, quia meretur aureolam. Sed in baptismo sanguinis non imprimitur character. Ergo nec in baptismo fluminis.
Praeterea, baptismus fluminis non habet supra baptismum flaminis nisi aquam. Sed baptismus ratione aquae non potest imprimere characterem: alias baptismus joannis impressisset characterem: quod esse non potest, cum baptizati a joanne iterum baptizarentur, ut supra, dist. 2, art. 4, dictum est. Ergo nec baptismus fluminis characterem imprimit.
Sed contra est auctoritas dionysii, ex qua characteris traditio derivatur: quia ipse inducit verba illa unde definitio characteris accipitur in tractatu de baptismo.