Ulterius. Videtur quod character sit sicut a causa efficiente prima a solo filio. Character enim est distinctio a charactere aeterno impressa etc., ut supra, art. 2, quaestiunc. 2, dictum est. Sed character aeternus est solus filius, sicut et imago.
Ergo a solo filio character imprimitur.
Praeterea, charactere configuratur et assimilatur anima deo. Sed principium assimilationis ad deum est filius; unde Augustinus filium nominat similitudinem, per quam ad unitatem reformamur, ut patet 1 Lib., dist. 3.
Ergo character est tantum a filio.
Sed contra est quod dionysius dicit, quod signum characteris datur a divina beatitudine. Sed divina beatitudo est communis tribus personis.
Ergo character non datur a solo filio.