CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De iride lunae et de his quae Antiqui dixerunt de ipso, et quae sunt experta a modernis.
Videtur autem iris per diem ex radio solis, per noctem ex radio lunae. Antiquiores Philosophi putaverunt quod iris ex radio lunae nunquam apparet de nocte. Causa erroris eorum fuit, quia difficilis est observatio nocturna : et quia arcus non apparet nisi in aere alicubi sereno, et alicubi turbido : hoc enim raro contingit. Adhuc autem non apparet, ut dicit Aristoteles, ex luna nisi postquam fuerit quartadecima, et fit in occasu, vel in ortu suo. Dicit enim quod non videtur iris lunae in quinquaginta annis nisi bis. Et haec verba sunt diligenter attendenda : quia infra ostendetur, quod sole existente in meridie in Sagittario vel in Capricorno potest esse iris per diem in Aquilone: cum ergo luna se habeat ad. iridem noctis sicut sol ad iridem diei, potest iris noctis apparere in Aquilone cum luna est in meridie. Adhuc autem reflexio quae fit ad speculum, indicat idem : esto enim quod simus in fine septimi climatis, cujus latitudo est versus
Aquilonem decem et octo graduum, qualis est latitudo civitatis Coloniensis fere : et addamus illis gradibus perfectam declinationem solis, quae est fere viginti quatuor graduum ad meridiem : cum ergo luna erit ibi, declinabit a nobis fere per septuaginta et duos gradus, in qua declinatione potest fieri reflexio ad nubem quae est ex parte Aquilonis : quoniam luna super horizontem tunc non habebit viginti quatuor gradus : non ergo semper fit iris lunae ad Orientem vel Occidentem. Ne autem hoc in dubitationem veniat, dicam a me et a multis aliis visum fuisse arcum per noctem in Aquilone, luna existente in meridie : nec erat luna plena, sed erat amphitrios, hoc est, satis plus quam dimidia, aliquantulum deficiens a plenitudine, et erat luna in meridie ultra zodiacum in signo Capricorni in principio signi illius, sol autem erat in fine Tauri circa initium Geminorum. Neque videtur verum quod in quinquaginta annis non apparet nisi bis : quia veridici experimentatores experti sunt, quod in eodem anno iris noctis bis apparuerit. Adhuc autem ratio non esset quare non apparet nisi bis in quinquaginta annis, cum hoc in nullo sit cursu superiorum, nec in conjunctione eorum, nec super hoc aliquid tradiderunt observatores astronomorum. Et ideo puto ego, quod istud Aristoteles recitaverit ex opinionibus aliorum, et non ex veritate demonstrationis vel experimenti, cum absque dubio experta sint a me, et ab aliis veridicis consideratoribus sociis meis ea quae sunt objecta.