CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De declaratione qualiter colores resultant in aere et in aqua, tanquam in speculo confuso : in quo est digressio excludens errorem quorumdam circa dicta.
Ea autem quae dicta sunt exemplo probantur experto. Homo enim inventus est infirmus in visu, cujus visus debilitatus fuit ex humore grosso turbido in pupillam defluente in multa quantitate : et dum iret, ex multo humore tali abundante in oculis, imprimebatur in humore illo imago ejus confusa, et praecipue oculorum sicut in speculo quodam, ita quod putavit alium similem sibi coram facie sua ambulare. Cujus causa fuit quam di- ximus : quia videlicet effigies corporum nata est figurari in aere humido et in aqua per eum modum quo figurae rerum sunt in rebus ipsis : et quia humiditas similis humiditati aeris et aquae defluit in oculum infirmum, ideo similis imago formatur aliquando in humore oculi : et fortasse hoc tale quid videtur in aere quando aer est mundus a vapore inferius et visus similiter mundus ab humore defluente in pupillam, et fortasse tunc non videtur. Sed quando videntur imagines in aere libero a vaporibus ab oculis sanis, non potest hoc esse nisi quando excellens frigus reprimens vapores in terra et aqua, vehementer inspissat aerem : quia tunc aer spissus efficitur tentivus imaginum, et repraesentativus earumdem. Si autem non videtur talis imago in aere, hoc erit propter unam dictarum causarum, scilicet propter turbulentiam aeris, aut propter debilitatem visus. Visus autem debilis potest esse duabus de causis, scilicet propter se cum est infirmus, aut propter objectum immutans visum, quando videlicet color vel lumen imprimens in aere vel in speculo est debile.
Est autem cavendum hic ab expositione quorumdam qui dicunt ea quae dicit Aristoteles de speculo aequalis superficiei, esse intelligenda de speculo plano : et ea quae dicit de speculo inaequalis superficiei, esse intelligenda de speculo convexo, et de speculo concavo : quod nullo modo stare potest, quia quodlibet istorum speculorum munde repraesentat colorem et figuram imaginis distinctam et expressam, et reflectitur radius a quolibet illorum ad angulum aequalem cum angulo radii incidentis in speculum : quod non fieret si non clare et munde figura repraesentaretur in concavo et convexo. Adhuc autem nos videmus hoc esse falsum : quia convexum est speculum quo communiter utimur, et ab illo optime repraesentatur color et imago, et in nullo videtur a plani speculi repraesentatione differre, nisi quia minor ap-
paret figura in convexo quam in plano. Dicunt etiam isti, a quo cavendum est valde, scilicet quod debilis visus, a quacumque causa visus debilitetur, videt imagines in aere : cujus causam esse dicunt, quod visus secundum geometricas perspectivas videtur esse in extremitate radii emissi ab oculo : et quia visus sanus penetrare potest usque ad rem visam, propterea non videt imaginem nisi in re visa in qua terminatur radius : quando autem infirmus est visus et obscurus, tunc non terminatur in re visa, sed citius forte ad duos vel tres passus : et ibi videt imaginem. Si enim verum dicerent, tunc cessaret opinio Aristotelis, in hoc quod dicit quod videmus intus suscipientes , et nihil extra mittentes. Adhuc autem si concedatur nos emittere radium quando videmus, in cujus extremitate nobis apparet res visa, tunc oporteret unum videre rem ad duos passus ante se, et alium ad tres, et tertium ad sex : et ita omnes differenter rem viderent, cum vix unquam contingat plures aequaliter fortem visum habere. Adhuc autem istam sententiam Aristotelis, ita ut nos diximus, omnes Philosophi, scilicet Alexander et Themistius et Porphyrius sunt interpretati. Seneca etiam in libro Naturalium quaestionum, ubi reci tat opinionem Aristotelis de iride, per hunc modum quem diximus recitat eam.