Ad quartam quaestionem dicendum, quod omnis effectus in creatura est communiter a tota trinitate; unde et character non est tantum a filio, sed a tribus personis. Attribuitur autem filio tum propter rationem similitudinis ad proprium personae, quia ipse per proprietatem est imago et figura, sive character patris; tum quia virtus passionis christi operatur in sacramentis.
Et per hoc patet solutio ad objecta.