CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De subjecto iridis in quo primo generatur, et qualiter generatur in illo praecipue secundum colorem superiorem qui est vinosus.
His praelibatis, facilia sunt dicenda secundum seriem Aristotelis. Coloris enim esse est propterea quod quando pluit rorando, suaviter incipit in aquam resolvi superfluitas multi vaporis, qui frigore coarctatus et inspissatus fuit in nubibus, et fit ex illo vapore inspissato roratio parva antequam sit pluvia magna : fit autem roratio quando incipiunt residere partes nubis, quando grossa a subtilibus incipiunt separari. Quod enim partes residentes usque ad terram resideant, probatur per experimentum : quia si quis a longe aspiciat pluviam quando illa incipit, videtur vapor ad modum nebulae nigrae spissae operire locum illum in quo pluit, in tantum quod si est locus montuosus, non videntur interim montes: et si sint aedificia magna et multa in loco illo, nihil apparet de aedificiis illis. Sic ergo semigio- bus illius rorationis residet usque ad terram, et efficitur sicut pyramis, cujus basis super terram dilatatur et conus erigitur : cum ergo sol oppositus rorationi in
ipsa relucet et in nube quaemendet quasi cadendo super eam, tunc lumen solis in utroque istorum, scilicet nube et roratione resplendet sicut super speculum tersum et pervium : et tunc nubes et roratio recipiunt colores qui resplendent in eis ex sole, licet diversimode recipiant: quia semiglohus rorationis recipit colores iridis, et nubes recipit alios colores, de quibus supra est habitum, et in parte infra determinabitur. Colores ergo ibi generati imprimuntur et approximantur acri intermixto roratione subtili et grossiori: et ideo tingitur colore quodam resultante ex colore duplicis rorationis, qui medius est inter duos extremos colores iridis. Et huic simile est in speculo luminoso bene recipiente et repraesentante, ex quo informatur aliud speculum vitreum illi oppositum : sic enim guttula guttulam, et humidum aquae variat aerem jam humescentem. Quotiescumque ergo ita se habet subjectum iridis, et sol ex opposito situ fuerit non impeditus in projiciendo radium super rorationem illam, tunc resultat iris : qui arcus daemonis dicitur propter causam quam supra diximus. Et potest accidere, quod. calor resultans ad oppositum solis, erit niger multum, vel remisse : et hoc fit quando nubes est aquosa valde, in qua est actio aquae turbidae et multum spissatae per frigus temporis vel loci : quia tunc radii solis non possunt recipi in interioribus ejus : et ideo nubes illa remanet nigra. Potest etiam contingere quod resultet ibi color albus pallens : et hoc accidit quando nubes est aerea multum rara, et aqua non vincit, et praecipue si est nobis propinquus aer ille. Sed in iride alii colores apparent ex splendore et tersione humorum qui sunt in ipso, qui sunt vinosus et viridis et citrinus, sicut supra diximus. Quod autem rubeus color iridis fiat ex humido fumoso adusto aliquantulum, probatur duobus experimentis : quorum unum est, quod nos saepe in igne videmus talem colorem in flamma ejus quando fumus elevatus ex lignis succenditur : et hoc fit, quando ligna sunt viridia et humida, quia tunc multae materiae humidae fumosae miscentur fumo ignis : et quando ille ignis fit flamma, tunc apparet color vinosus illuminatus splendore alicujus lucis : et hoc etiam videtur in ortu solis vel occasu, quia tunc saepe videmus colorem solis esse sicut prunae sive carbonum ardentium, aut etiam vehementioris rubedinis : et illud quidem accidit ex fumoso humido vapore multo qui ascendit et attrahitur ad solem calore luminis ejus, et est inter nos et solem : et ideo eadem de causa accidit color vinosus in arcu daemonis, sicut diximus supra.