CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De causa quare et quando cito cadit iris, et de differentia ejus ad halon in eotore citrino.
Color etiam citrinus videtur in iride, et est multis modis eadem de causa quae supra dicta est. Sed cum superior color incipit dissipari et vergere ad citrinitatem primo, et postea ad albedinem, et inferior similiter, tunc statim disparet iris, et non videtur amplius : et hoc est ex fragilitate materiae in qua est arcus : unde si non esset materia instabilis, tunc colores iridis permanerent diu, sicut diu permanet circulus qui corona vel area vocatur, cujus supra fecimus mentionem : sed accidit iridi subita disparentia, sicut diximus : et tunc distrahitur, et sic id quod est semicirculare, fit longum descendens per albas et ni- gras virgulas sicut perpendiculares vel quasi perpendiculares erectas in nube super terram quasi faciens angulos rectos : antequam etiam sic distrahatur, non complet circulum, sed potius videtur sicut semicirculus, vel minor portio semicirculi, cujus inferius reddemus rationem. Adhuc et alia causa est, quare non diu permanet iris sicut diu permanet corona, quae AdminBookmark Graece vocatur, scilicet
quia iris non est materialiter ex vapore subtili quem in sublimi continet caliditas sua, sed potius est ex humido jam incipiente cadere, quod frigiditas solvit in pluviam : et ideo circulus qui continet solem et lunam et stellas, diu permanet, non autem iris. Nec est etiam sicut humiditas aeris, quae facit circulum qui in colore est inter croceum et rubeum circa candelam quando flat Auster : quia secundum veritatem illa humiditas, licet reprimatur ad terram gravitate sua, non tamen adhuc resolvitur, sed suspensa tenetur caliditate in aere : et circulus talis ex flatu Austri causatus, praecipue in Une diei circa crepusculum videtur : quia tunc vaporosum humidum frigiditate noctis comprimitur et inspissatur, ut videri possit, quod non poterat visu deprehendi quando fuit rarum ex calore diurno. In nocte autem, praecipue post medium noctis, vincit in eo frigiditas vel convertens ipsum in aquam, vel reprimens ad terram : et tunc iterum non adeo frequenter videtur. Illi autem qui vident tales circulos circa candelas, sunt praecipuo qui habent oculos humidos humore fluente in pupillam : eo quod in talibus est duplex humidum, scilicet aeris, et oculi, et cooperantur ad circulum : quia humiditas oculi recipit radium candelae, et coloratur radius in humido : et deinde reddit ipsum oculo in tali colore, qui taliter recipit ipsum propter debilitatem suam : quia si non esset debilis ex humore, videret lumen candelae clarum sicut est in veritate. Similis autem circulus in figura, licet non per omnia sit similis in colore, ac- cidit in aere quando humiditas permixta fuerit fumo inflammato ascendenti ex igne copioso et agitato per ventum : sed rotunditas tunc declinat parum ad nigredinem, eo quod ex vapore humido fumoso multae sunt partes terrestres combustae, quae nigrae sunt sicut fuligo : et tunc circulus continens candelam in colore, aliquantulum declinat ad colorem purpureum : habet enim colorem citrinum purpurescentem aliquantulum : et hoc ideo, quia calor ignis candelae non est omnino clarus albus, sed habet fumosum humidum inflammatum, quod declinat in purpureum colorem aliquantulum : et ideo color ejus non videtur in toto vinosus, quia color de candela rediens ex aere non est multus neque spissus, eo quod non multum humidum circumstat eum.
Est autem attendendum hic, quod iste sermo Aristotelis est prolixus et obscurus, et lucide et breviter dicendo, causa velocis casus iridis est : quia generatio ejus est in materia jam cadente : cum enim primo elevatur vapor, stat diu antequam frigore expellatur calidum elevans et spissetur in nubem : et cum est nubes, diu stat antequam partes residere incipiant et separari per conversionem ad aquam : sed cum jam resederunt partes, et sint conversae, non diu potest esse usque ad descensum pluviae : et quia iris generatur in partibus quae jam descenderunt aquosae, sub nubis concavite parum stat iris usque ad pluviae adventum : et haec causa est, quod quando videtur iris, praedicitur in eadem hora pluvia futura. Opposita vero causa est, quod circulus diu moratur : quia generatur in vapore, qui diu permanet propter causam quae dicta est : cum ergo deficit iris, mutatur ad colorem pallidum, et fiunt virgae intermixtae in nube descendentes : quod ideo est, quia tunc cadit roratio per guttas magnas : et ideo dissipatur materia nubis, et fit in partibus pervia, et in partibus nigra : et ex illo videtur nubes esse virgata perpendi
culariter : omne enim concavum a quo cadunt partos ejus, necesse est dissipari et discontinuari : et ideo ubi frigus abundat, contrahitur et denigratur : et ubi plus ceciderunt partes, pervia et pallens efficitur. Qualiter autem citrinum iridis differt a citrino circulorum circa candelas vel ignem generatorum, ex supra dictis est satis manifestum.