CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De exemplis per quae probantur colores iridis generari praehabitis de causis.
Colores autem iridis ex causis supra dictis generari, multis astruitur exemplis : quorum unum est quod quando navigator mare, vel alia aqua bene clara non lutulenta, et remis elevatur aqua, et radius solis resplendet in aqua per remum percussa, in ventre navis generantur colores iridis, et circuli continentis candelam hoc excepto quod in circulo non videtur color vinosus nigrae rubedinis, sed purpurescens aliquantulum, ut supra diximus. Est autem causa hujus, quod remus in diversa tenuitate et spissitudine percutit aquam et elevat aquam : in extremitate enim remus profundius percutit, et sic semper minus profunde usque juxta navem : et ideo procedens aqua de profundo ac tenui, in parte ubi plus et spissior elevatur viridem gignit colorem, et in tenui parte rubeum, et in medio croceum purpurescentem. Aliud exemplum est, quod si accipiatur aqua pura et aspergatur minutissimis guttis leniter et tenuiter, ita quod non cito cadat, quae aspersio Arabice vocatur hallebe, et opponatur solis radio tali artificio, ita quod pars ejus sit in umbra, et pars in radio, videbuntur post aspersionem illam in terra vel in pariete colores si- miles coloribus iridis, propter obscurum permixtum cum claro in speculis guttularum rorationis illius. Unde causa in
omnibus his exemplis est una : quia in una aqua quae percutitur per remos, est sicut in roratione, scilicet quod solis radii diversimode colorantur in aqua, et postea transeuntes per aquam illam, ponunt colorem istum super corpora super quae cadunt ex sole. Alia etiam exempla nos probavimus saepe de crystallo angulosa longa, cujus si pars teneatur in umbra, et pars in radio solis, resultabunt clarissimi colores iridis in terra vel in pariete oppositis : et similiter fit in lapide qui propter causam dictam iris vocatur, et generatur m mari Rubro et in Germania in magna quantitate, et est in colore ut crystallus, et ut sagonus. Seneca etiam dicit si vitrum bene album et pervium longum fiat et angulosum spissum in sole et in umbra praedicto modo teneatur, eodem modo colores generabit ,: et in omnibus his ubi radius percutit super profundius et spissius lapidis vel vitri, ibi fit color viridis et in sublimi : et in uno angulo ubi tenuis est lapis, generatur color rubeus multum clarus, et in medio caeruleus generatur, qui diversificatur secundum quantitatem spissitudinis mediae inter angulum et maximam lapidis spissitudinem. Isti ergo colores in iride sunt ex diversitate humidi aquei quod descendit a nube.