Ulterius. Videtur quod non tollit omnem poenam temporalem debitam actuali peccato. Quia sicut Augustinus dicit, peccatum aut homo punit, aut deus. Si ergo homo in seipso non puniat peccatum quod commisit a deo punietur; et ita per baptismum actualis peccati poena non totaliter tollitur.
Praeterea, culpa non potest ordinari nisi per poenam. Sed deus nil inordinatum relinquit. Ergo non dimittit quin pro culpa aliquam poenam infligat; et sic baptismus non absolvit ab omni poena.
Praeterea, eucharistia est perfectius sacramentum quam baptismus, quia est speciale repraesentativum passionis christi a qua est efficacia in sacramentis. Sed eucharistia non absolvit etiam non indigne percipientes ab omni poena.
Ergo multo minus baptismus.
Sed contra est quod dicit Ambrosius Rom. 2 super illud: sine poenitentia enim sunt dona dei. Gratia dei (inquit) in baptismo non requirit gemitum vel planctum vel aliquod opus, sed omnia gratis condonat.
Praeterea, christus sua simplici morte scilicet poenae, duas mortes in nobis consumpsit ut dicitur in Glossa Rom. 6, scilicet culpae et poenae.
Sed in baptismo configuratur homo morti christi, ut ibidem dicit apostolus. Ergo absolvitur et a culpa et a poena.