Ulterius. Videtur quod etiam tollat omnem poenam originalis peccati. Efficacius enim est donum christi quam peccatum Adae, ut dicit apostolus, Rom. 5. Sed omnis poena peccati originalis est inducta per peccatum Adae. Ergo per donum christi, quod maxime in baptismo operatur omnis poena tollitur.
Praeterea, baptismus directius ordinatur contra peccatum originale quam contra peccatum actuale. Sed tollit omnem poenam actualis peccati, ut Ambrosius dicit. Ergo tollit omnem poenam originalis.
Praeterea, cessante causa cessat effectus.
Sed causa poenae est culpa. Si ergo tollit culpam originalem, et per consequens aufert poenam.
Praeterea, nullus qui est debitor alicujus poenae, evolat statim. Sed baptizatus, si statim moriatur, evolat. Ergo non est debitor alicujus poenae; et sic baptismus absolvit ab omni poena etiam originali.
Sed contra est, quia in baptizatis etiam caro concupiscit adversus spiritum. Sed haec pugna est ex peccato originali consecuta. Ergo non tollitur omnis poena originalis peccati per baptismum.
Praeterea, necessitas moriendi, et incinerationis et poenalitates hujus vitae sunt poenae originalis peccati. Sed istae adhuc manent in baptizatis. Ergo baptismus non tollit omnem poenam originalis peccati.