CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De dispositione iridis lunae.
Arcus vero daemonis qui videtur ex luna, non est in coloribus similis iridi qui fit ex sole, quia iris lunae videtur albus : cujus causam tangit Aristoteles, dicens quod ideo videtur, quia videtur per noctem quae est tenebrosa : et lumen in nocte tenebrosa videtur valde candidum et album valde luminosum et vehementis albedinis. Est autem omni homini dubium de dicto Aristotelis, quia cum diversitas colorum in iride non constituatur nisi ex diversa luminis participatione a nube aquosa, et lumen lunae sit in nocte, et nubes quae percipit illud, videtur iris lunae diversorum colorum esse debere quemadmodum iris solis. Adhuc autem id quod assignatum est pro causa, non est causa essentialis, sed potius majoris apparentiae albedinis, quia album juxta nigrum positum magis apparet album : et ita lumen apparet magis clarum juxta obscurum. Sed tamen non ex hoc causatur suum esse. Adhuc autem nubes quae sublimes sunt suscipientes lumen lunae, accipiunt diversos colores iridis, sicut supra ostendimus : ergo vi- detur etiam nubes opposita lunae diversos colores debere recipere. Testificatur tamen visus dicto Philosophi, quia absque dubio Iris lunae albus ad modum lactis in nubem fusi apparet. Dico ergo quod quia iris non apparet nisi de nocte, frigus noctis inspissat nubem, ita quod videtur valde nigra, quae propter hoc quod spissa est, non in profundum sui recipit radios lunae : et etiam quia lumen lunae debile est, non penetrat usque in profundum nubis : et ideo etiam quia non est multi caloris, non dissolvit partes nubis ut habeat introitum in interiora nubis : et his de causis diffunditur in exteriori superficie nubis, et efficitur candidum, et est non continuum bene, sed habet subnigras lineas semicirculariter immixtas, quae tamen sunt sicut si sint albore superductae per quem apparent: et ideo non efficitur Ibi nisi color albus : non enim constituitur rubeus, nisi ex immixtione lucis In profundum humidi fumosi: nec viridis constituitur, nisi lumine transeunte in profundum humidi aquei, ut diximus : et taliter in profundum nubis non serpit lumen lunae propter causas quas diximus. Causa autem quam assignat Philosophus, absque dubio non essentialis est, nisi intelligatur obscurum noctis cum frigido condensante nubem., et prohibente ingredi lumen lunae per modum quem diximus. Est autem sciendum, quod quotiescumque iris lunae apparet, quod signat tempestatem longam et auram instabilem, quia raro apparet, nisi cum magna materia humoris est ex vento, qui est iter Australem et Occidentalem, et cum luna fuerit valde Meridionalis, sicut diximus superius.