CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Quare iris est sicut semicirculus, vel portio minor semicirculo.
At quia jam diximus iridem et qualitatem colorum ejus, causam uniuscujusque assignantes, dicamus nunc quare non videtur plus medietate circuli, et raro pervenit usque ad circuli medietatem, licet frequenter est portio minor semicirculo. Dico autem quod causa illius est, quia illud quod ex sole relucet in nube, est radius pyramidalis mediae rotunditatis vel partitionis minoris pyramidis egredientis de sole : et ideo cum iris sit speculum pyramidis solis vel lunae, videtur Iris sicut semicirculus vel portio minor semicirculo. Haec autem causa assignata a Philosopho intelligitur ex parte causae efficientis : quia cum lumen emissum a sole sit pyramidale, pyramis haec sole existente in medio coeli directe stat super terram, quando sol est in aequinoctio vel ultra in signis Aquilonaribus : et ideo in Meridie nunquam apparet arcus daemonis. Quando autem est ante Meridionalem vel post, circulus luminis pyramidalis egreditur in parte una : et quanto sol plus recedit a puncto signi circuli Meridionalis, tanto arcus lumini pyramidis suae plus erigitur : et cum est in Oriente vel Occidente, ita quod si linea a sole duceretur, secundum rectitudinem, tangeret punctum et centrum terrae et punctum Occidentis : et tunc pyramidis medietas erigitur super terram : et ideo tunc iris apparet semicircularis. Nec unquam semicircularem potest excedere quantitatem propter eamdem causam : cum enim pyramidis diameter tunc sit axis transiens a sole per Orientem et Occidentem, erit residuum circuli basis py- ramidis sub terra : cum autem sol plus elevatur, circulus pyramidis plus ad terram deprimitur, quia conus pyramidis est in sole : et quia conus pyramidis erigitur, tunc circulus basis pyramidis deprimitur, et e converso, quando conus deprimitur, circulus basis elevatur. Cum ergo nihil figuretur in speculo nisi quod opponitur ei et procedit per actum lucis ad ipsum, non potest in roratione depingi circulus pyramidis, nisi quando ex opposito ejus erigitur, et immutando per aerem procedit ad nubis rorationem: nunquam autem erigitur contra nubem, nisi quando sol a Meridionali recedit linea : ergo nunquam potest fieri iris nisi ante Meridiem vel post : et quanto plus est ante vel post, erit iris major: et quanto minus est ante vel post, erit iris minor : et similiter est de linea existente in linea Meridionali vel ante vel post ad iridem lunae constituendum. Si autem quaeritur, quare non constituit iridem circuli praesecti in radiando superius nubis, in nube etiam quae est sub sole, leve est solvere per ante dicta : quoniam nubes non. habet rorationem semisphaeralem in sublimi ejus, sed in inferiori parte, eo quod grave residet deorsum : et ideo supra nubem non potest esse iris, sed sub ipsa : et quia sub ipsa est, non deprimitur ibi lumen solis, nisi quando procedit ad ipsam: nunquam autem procedit ad ipsam, nisi quando erigitur pyramis luminis solaris, sole declinante a Meridionali linea vel accedente ad ipsam, ut diximus : est enim haec natura figurarum et formarum quas abstrahit lux, quod nunquam imprimitur visui vel speculo nisi lux abstrahens eas procedat ad visum vel speculum, sicut in libro de sensu et sensato habet probari : et ideo quando sol opponitur rorationi quae est sub nube, fit iris, et non aliis temporibus : et hoc est ante lineam Meridionalem vel post Ipsam. Conjungatur ergo haec causa rotunditatis et quantitatis Iridis cum supra dicta : et tunc scietur perfecte, quia supra assignata est causa ma-
terialis ex figura rorationis, et hic assignata est causa efficiens ex figura et modo erectionis et depressionis luminis pyramidalis solis.