CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Ubi secundum situm hemisphaerii apparet iris.
Nunquam autem apparet iris in parte Meridionali in hemisphaerio : et hoc est Ideo, quia sol non declinat ad Aquilonem nisi per viginti quatuor gradus fere, et talis declinatio coni pyramidalis non elevat circulum basis pyramidis versus Meridiem : et ideo secundum ante dicta nunquam apparet arcus in plaga Meridionali. In hyeme autem currit sol in signis Meridionalibus et declinat ad Meridiem a linea aequinoctiali per viginti quatuor gradus fere, cui si addatur latitudo climatis septimi, cujus latitudo est a circulo aequinoctiali, quadraginta octo gradus erit declinatio tota et perfecta : septuaginta septeni gradus fere in quarta declinatione necesse est elevari arcum circuli pyramidis solis versus aquilonem : et ideo si sint ibi nubes rorantes ex opposito solis, necdum resplendebit iris ibi versus Aquilonem. SI enim sol esset in polo Meridionali, et totus circulus pyramidis solis divideretur in trecentos et sexaginta gradus sive partes, tunc elevarentur de partibus pyramidis centum et octoginta partes versus polum Aquilonarem : ergo quia deficit sol a perfecto descensu in polum Australem quando est in puncto capitis Capricorni, decem et octo partes quae sunt quinta pars nonaginta partium quas tenet quarta pars circuli coluri quae protenditur ab Aquilonari circulo in polum Australem., elevabuntur necessario quatuor partes de quinque partibus semicirculi pyramidalis versus nubes Aquilonares: et hae quatuor partes sunt septuaginta duae partes : et in tali declinatione fit reflexio speculi et iridis. Sicut autem diximus de climate octavo vel septimo, ita proportionaliter existit in aliis climatibus, ita quod semper tanto est elevatio minor, quanto climatis latitudo fuerit major : tamen puto quod illis qui sunt in climate primo et secundo, vix unquam apparet iris in Aquilone, nunquam autem alicui habitanti quartam Aquilonarem terrae potest apparere arcus in Meridie : quoniam ista probatio vim habet demonstrationis geometricae quam hic diximus : et haec est causa quod Aristoteles dixit, quod in iride naturalis debet scire quia, et geometer debet dicere propter quid.
Scias autem quod cum sol est in Meridie, tunc possunt apparere duo arcus simul : unus scilicet directe in Aquilone qui apparebit in Meridie : et alter versus punctum Occidentis ex obliquo solis propter curvitatem horizontis ad. solem cum sol oritur, vel. in Meridie, quia in Meridie non multum distat a loco ubi oritur in Oriente, sed ad Occidentem multum regnat: et hoc est quod dicit Aristoteles, quod duo irides possunt apparere simul et non plures. Hoc autem probatur sicut ante per exaltationem pyramidis luminis solis : cum enim illa sit obliqua aliquantulum, duas habet reflexiones, scilicet directam ad Aquilonem ubi apparet iris magnus, et obliquam ad Occidentem ubi apparet parvus : sed non ad Orientem. Et haec fuit sententia magnorum quorumdam virorum, licet probabile sit tres irides secundum hoc posse apparere, duos oblique ad Orientem et Occidentem, et unum ad Aquilonem. Et quidam alii dixerunt, quod sermo Aristotelis non intelligitur sic, quod simul duo irides appareant in eadem hora, sed in uno die in diversis sitibus hemisphaerii, unus in Aquilone, sicut jam dictum est, et alius in Oriente quando sol est eadem die in Occidente. In mane antem
posset apparere bene secundum modum reflexionis ad. Occidentem. Sed in hyeme in mane sunt nubes densae: et ideo vix serenatur sol ad hoc ut faciat reflexionem in Occidentem : quod si faceret illuc reflexionem, nubes sunt densae propter frigus noctis, et non recipiunt lumen intrinsecus sui sicut faciunt in sero quando tota die egit in eas calor diurnus. Sunt autem alii qui intelligunt sermonem Aristotelis de eadem nube, dicentes quod duo arcus videntur in eadem nube, et raro plures : quia non potest in eadem materia multa fieri divisio subtilium et grossarum partium rorantium : sed calor fortior et minus fortis facit in diversis distantibus partibus duas divisiones et raro plures. Possunt tamen apparere arcus tres vel plures ex causa quae supra est determinata. Ecce hoc est quod dicunt diversi, et infra dicemus adhuc aliam sententiam ejusdem, et eligat quilibet quod voluerit. Arcus autem iridis videtur esse in Occidente et Oriente propter causas quas diximus : et videtur m mediis locis major et minor secundum proportionem elevationis pyramidis luminis solis vel lunae. Haec autem omnia probantur geometrice modo supra dicto : et ideo aliter exponentibus locum istum non est credendum.